PL 147, col. 1236
Carmina (Alphanus Salernitanus), J. P. Migne
Conjugibus, simul atque sacris
Ordinibus patet aula poli.
Pius operantibus ac monachis
Notior haec solet esse magis.
Ecce Casinus abundat eis,
Mons venerabilis aula Dei.
Mons Sion altera, dux fidei.
Mons, ubi jura Deus populo.
Scripta suo tribuit digito.
Tu sapientia summa Patris,
Qui dubio sine cuncta sapis.
Da facies, ut amoena loci
Hujus, ut est, referatur eo,
Quod tibi complaceat, studio.
Scire volentibus hoc animus
Fert modo dicere, nam reliquum
In bonitate tua remanet,
Qui famulantibus hic merita
Multiplici pietate paras.
Italiae jacet in gremio
Montibus obsita planities;
Pampinus hanc viridis decorat.
Est nemorosa parum, sed aquis,
Fluctibus et variis celebris,
Rebus in omnibus haec locuples
Indigenis, sed et hospitibus
Est locupletior, hinc etenim
Est iter Urbis apostolicae,
Totius orbis adhuc dominae.
Collibus ejus oliva decens,
Cedrus, et alta cypressus inest.
Caetera partibus arboreae
In sua lyris amoena ruens,
Et rigat, atque rigando fovet.
Mons ibi Casini nomen habens
Omnibus eminet, ipse quidem
Pectore moenia prisca nimis
Pertulit, in quibus ara fuit,
Qua perhibetur Apollo coli.
Hic Pater ante monasterium
Constituit Benedictus, habens
Pignora luminis aetherei,
Plebs quibus inscia daemonicis
Eriperetur ab opprobriis.
Sed Patris omnipotentis idem
Judicio ruit, eximie
Postquam refulsit, et hinc cecidit.
Inde domus renovata diu
Mansit in his quoque temporibus,
Quod bene condita non fuerat
Casibus agnita signa dabat.
Materies lubricabat et ars;
Cella nec una monasterii
Officiis erat apta suis.
At Patris omnia consilio,
Hoc dare carmine quem nequeo,
Ordinibus patet aula poli.
Pius operantibus ac monachis
Notior haec solet esse magis.
Ecce Casinus abundat eis,
Mons venerabilis aula Dei.
Mons Sion altera, dux fidei.
Mons, ubi jura Deus populo.
Scripta suo tribuit digito.
Tu sapientia summa Patris,
Qui dubio sine cuncta sapis.
Da facies, ut amoena loci
Hujus, ut est, referatur eo,
Quod tibi complaceat, studio.
Scire volentibus hoc animus
Fert modo dicere, nam reliquum
In bonitate tua remanet,
Qui famulantibus hic merita
Multiplici pietate paras.
Italiae jacet in gremio
Montibus obsita planities;
Pampinus hanc viridis decorat.
Est nemorosa parum, sed aquis,
Fluctibus et variis celebris,
Rebus in omnibus haec locuples
Indigenis, sed et hospitibus
Est locupletior, hinc etenim
Est iter Urbis apostolicae,
Totius orbis adhuc dominae.
Collibus ejus oliva decens,
Cedrus, et alta cypressus inest.
Caetera partibus arboreae
In sua lyris amoena ruens,
Et rigat, atque rigando fovet.
Mons ibi Casini nomen habens
Omnibus eminet, ipse quidem
Pectore moenia prisca nimis
Pertulit, in quibus ara fuit,
Qua perhibetur Apollo coli.
Hic Pater ante monasterium
Constituit Benedictus, habens
Pignora luminis aetherei,
Plebs quibus inscia daemonicis
Eriperetur ab opprobriis.
Sed Patris omnipotentis idem
Judicio ruit, eximie
Postquam refulsit, et hinc cecidit.
Inde domus renovata diu
Mansit in his quoque temporibus,
Quod bene condita non fuerat
Casibus agnita signa dabat.
Materies lubricabat et ars;
Cella nec una monasterii
Officiis erat apta suis.
At Patris omnia consilio,
Hoc dare carmine quem nequeo,