PL 147, col. 1237

Carmina (Alphanus Salernitanus), J. P. Migne

Diruta rite fuere solo,
Sunt modo cujus et arbitrio
Lumine praedita continuo.
Nomen ob hoc operantis opus
Nec reticere valet penitus,
Nominis usus et ut proprii
Postulat, anterior poterit
Syllaba longa brevis fieri.
Ergo licebit et expedit hic
Nomen inesse desiderii,
Qui dedit, o Benedicte, tibi
Tam pretiosa domicilii
Praemia, ductus amore tui.
Marmoreo foris est lapide
Intus et ecclesiae paries
Splendidus. Hic tamen haud facile
Ducta labore vel arte rudi
Omnis ab urbe columna fuit.
Undique caetera lata loci
Pondere prae nimio pretii
Empta fuere, nec Hesperiae
Sufficiunt satis artifices:
Thracia merce locatur ad haec.
His labor in vitrea potius
Materia datur eximius;
Nam variata coloribus haec
Sic hominis decorat speciem,
Non sit ut alter in effigie.
Lustra decem novies redeunt,
Quo patet esse laboris opus
Istius urbibus Italiae
Illicitum; peregrina diu
Res modo nostra sed efficitur.
Hic alabastra nitere lapis
Porphyreus viridisque facit;
His proconissa pavita ( sic ) simul
Sic sibi marmora conveniunt,
Ut labor hic mare sit vitreum.
Tanta decoris in hoc rutilat
Gloria, Roma quod ipsa sua
Pluris ut aestimo non faciat:
Sic quoque vota Desiderii
Convaluere benigna Patris.
Aurea vasa, vel alterius
Ponderis ingenui potius,
Gemma quibus pretiosa nimis
Enitet, aut micat, aut rutilat,
Hinc ope contulit innumera.
In casulis trabeisque stolis
Maximus est numerus pretii.
Ara grisea labore suo
Plus pretiosa refulget, et aes
Carius exsuperant bifores.
Omnia pene quibus locus hic
Condecoratur et est celebris
Sponte pia Pater ipse dedit.
Sunt nova, sunt bona, sunt solida;
Ad sua digna sat officia.
Patricios comitesque duces

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.