PL 147, col. 339

In orationem dominicam (Theodoricus Paderbrunnensis), J. P. Migne

cognoverunt; qui talia agunt, digni sunt morte, illud
aestimans malum perniciosissimum, dum in ignorantiam
incidimus nostrorum peccatorum. Qui enim
in voragine vitiorum ignoranter absorptus jacet,
quomodo ad poenitentiam suspiret? Quis enim de
ignorato crimine poeniteat? Quod si Satanas subtrahere
non potuerit agnitionem flagitii, plerumque
persuadet peccatori ut confessus peccatum, aestimet,
dum pro reatu hostias offert poenitentiae, licenter
posse in ejusdem flagitii volutari consuetudine. Sunt
enim qui in amore illicito et in genere simili delinquunt,
et tamen ad confessionem et emendationem
confugiunt. Sed dum per hostias suas in culpae purgatione
currunt non segnius eodem coeno voluntarie
sese rursus inficiunt, falso putantes ut per hostias

reatus abluatur, cum mens, et voluntas, et operatio
in eadem sorde pervolvitur. Hinc Paulus ait: Voluntarie
enim peccantibus jam non relinquitur hostia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.