PL 147, col. 340

In orationem dominicam (Theodoricus Paderbrunnensis), J. P. Migne

pro peccato. Plerumque etiam persecutor peccatorem
inducit, ut verba Dei, quibus a malo prohibetur,
audire nolit, ut quasi licentius peccare possit. Quod
Paulus valde terribile ostendit, qui ad Corinthios
scribens ait: Si quis ignorat, ignorabitur.
CAPUT VII. De petitione septima: « Et ne nos inducas in tentationem: sed libera nos a malo. Amen. »
Ergo cum tot insidiis ab antiquo hoste circumveniamur,
in quibus si deprehensi erimus, morte
moriemur, necesse est adjutorium ducis et Salvatoris
nostri Christi Jesu invocare. Igitur oramus dicentes, Et ne nos inducas,
id est permittas induci, in tentationem,
scilicet ut in hoc quo tentamur a
diabolo, mente delectemur. Sed libera nos a malo, id

est a peccati delectamento, tam nostri quam alieni. Amen.
Ac si dicamus: Per te, qui es veritas, quidquid
hic petimus, efficiatur veritas.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.