PL 147, col. 352

Annales (Bertholdus Constantiensis), J. P. Migne

His temporibus quidam monachi de valle
quae vocatur Umbrosa, in Florentino episcopatu,
episcopum suum ob Symoniacam heresim recipere
noluerunt, et clerum populumque in tantum ab
eo averterunt, ut nullo modo officium illius recipere
dignarentur. Qui et sacramenta, quae ab eo
et ab omnibus Symoniacis et uxoratis presbiteris
conficerentur, nulla omnino esse et sperni debere,
scriptis quibusdam publice protestati sunt; et inde
maxima dissensio et scismata exorta sunt, non
solum in hoc set et in aliis circa contiguis locis.
Alexander autem papa, hac audita causa et questione,
et episcopum et monachos Romam ad se
vocavit, ut in Romana synodo sententia super his
tenenda catholice diffiniretur. Ergo ea illic sententia

episcopis expostulantibus diffinita est, ut judice
flamma ignis, veritas sanctae aecclesiae patefacta innotuerit.
Quod ab utraque parte fiendum dum laudaretur,
unus quidam de monachis sese idem judicium
Deo teste et discretore suae justitiae subiturum
professus est. Et eo statuto a papa promulgato,
Florentiam, ut illic in praesentia cleri et populi perficeretur,
regressi sunt.
Denique non modico ibidem facto concilio, ignis
flammigerus plus quam ad staturam hominis altus
et duodecim pedum longitudine protractus, duorumque
pedum interstitio a se distans, ex aridissimis
lignis in atrio aecclesiae studiosissime succendebatur.
Quem cum episcopus Petrus Florentinus, ut
se suosque compares de praeposita culpa et intentione

innoxium esse expurgaret, ingredi medium
non auderet, monachus ille praedictus communicata
Christi eucharistia, ita paratus sicuti ibidem
missas fecit, nudis pedibus acceptaque cruce in
manibus sub sacramentali hac Dei justitiae et veritatis
ratione comprobandae, in audientia totius
aecclesiae in Christo sic protestatus est, quod videlicet
Petrus ille, qui Florentinus episcopus dictus sit,
Symoniace episcopatum obtineret, et quae ab
ipso et ceteris Symoniacis et uxoratis presbiteris
conficerentur sacramenta, nullo modo a catholicis
recipienda essent. Et eo pacto medium flammae
pedetemptim ingrediens, absque omni laesione ardoris
et incendii in nomine Domini feliciter perambulavit.
Set omnis plebs, ut vidit judicium hoc,

Deo gratias et laudes superno justo Judici unanimiter
referebat.
Petrus vero tandem Romam a domno papa advocatus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.