PL 147, col. 351

Annales (Bertholdus Constantiensis), J. P. Migne

Eberhardus Treverensis archiepiscopus 17 Kal.
Maii sabbato sancto Paschae, completis a se ipsius
diei officiis, ipsis sacerdotalibus vestimentis indutus,
requievit in pace. Cui Chounradus Coloniensis praepositus,
electus a rege, succedere debuit; set a clero
et civibus Trevirensibus refutatus est. Unde quidam
comes de militia Trevirensi, nomine Theodericus, eundem
Chounradum Trevirim tendentem comprehendit,
et diu sub custodia maceratum quatuor militibus enecandum
commisit. Qui dum eum ter per quoddam
praecipitum dejecissent, et nichil sibi nisi brachium collidere
possent, unus ex illis poenitentia ductus, ab eo
veniam impetravit. Alius autem volens eum decollare,
maxillam ejus tantum abscidit. Et sic ipse Deo dignus
martyr ad Dominum migravit. Passus est Kalendis

Jun. anno ab incarnatione Domini 1066,
regni vero Henrici regis 10, sepultus apud abbatiam
nomine Dolejam. Tres autem milites, mortis
illius auctores digna ultio postmodum subsecuta est.
Nam unus eorum acceptum cibum deglutire non valens,
alii duo manus suas lacerantes sic exspiraverunt,
ad claustra inferni descenderunt. Praeter haec
plura miracula ad sepulchrum facta sunt, per quae
martyrium illius venerandum probatur. Uto canonicus
Trevirensis post interfectionem illius archiepiscopus
electus a clero constituitur.
Cometae sunt visae in octavis Paschae, id est 9 Kal.
Maii, et per dies 30 duraverunt. Nuptiae Heinrici
regis apud Triburiam. Item cometa visa est. His
temporibus venerabilis Petrus Damiani ex heremita

cardinalis episcopus multa conscripsit, et incontinentiam
sacerdotum satis rationabiliter in scriptis suis
confutavit, ordinatos autem a Symoniacis, ut aiunt, nimium
clementer tractavit.
Hugo Bizantiensis archiepiscopus, vir religiosus
fidelis et prudens Domini servus, gaudium Domini
sui super multa constituendus feliciter intravit. Cui
successit a fratribus canonice electus ejusdem aecclesiae
canonicus.
MLXVII.
Heinricus rex natalem Domini Spirae celebravit,
Pascha autem. . . . ..
Saxonia civili laborat discordia, Burchardus Halberstetensis
episcopus gentem Leuticorum viriliter devastavit.
Einhardus Spirensis episcopus in itinere Romano
obiit et Sienae sepultus est, cui quidam Heinricus
successit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.