PL 147, col. 350

Annales (Bertholdus Constantiensis), J. P. Migne

sibi usurpato, ad finem vitae infeliciter perdurans.)
MLXIII.
Tempore veris, medio mense Aprilis, per quatuor
dies hyems saeva, ventosa et nivosa, aves et
pecora frigore extinxit, arborum et vinearum
maximam quoque partem perdidit.
Engilhardus episcopus de Magdiburg obiit, cui
frater Coloniensis archiepiscopi Werinharius
successit. Heinricus Augustensis episcopus obiit, cui Imbrico
Mogontiensis canonicus successit.
Eodem anno quaedam mulier juxta Constantiam
infantem duo capita nec non et caetera membra ad
usque clunes duplicia habentem peperit.
MLXIV.
Heinricus rex natalem Domini Coloniae celebravit,
diem Paschae autem Leodii. Synodus
Mantuae.
MLXV.
Heinricus rex natalem Domini Goslare, diem
autem Paschae Wormatiae celebravit. Domus regalis
Goslari concremata est; quod et factum est
in 6. Kal. Aprilis, indictione 3. Et ibidem accinctus
est gladio, anno regni sui 9 aetatis autem
suae 14, et dux Gotifridus scutarius ejus eligebatur.
Pataviensis episcopus obiit, cui Altmannus imperatricis
capellanus successit. Hoc tempore Sigifridus
Mogontiensis archiepiscopus, Wilhelmus Trajectensis
episcopus, et Guntharius Babinbergensis episcopus,
Otto Ratisponensis episcopus, cum magno

apparatu et comitatu Jerusalem proficiscentes, in eo
itinere a paganis multa sunt perpessi. Nam et bellum
cum eis inire sunt coacti. In eadem via Guntharius
obiit, cui Ricimannus Symoniace successit.
MLXVI.
Multi nobiles civili bello perierunt. Heinricus
rex natalem Domini . . . . . ., Pascha autem apud
Trajectum egit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.