PL 147, col. 360
Annales (Bertholdus Constantiensis), J. P. Migne
nec decimis uti, nisi canonicae constitutionis norma,
aliquis praesumat. Nec illi qui in crimine fornicationis
jacent, missas celebrare, aut secundum inferiores
ordines ministrare altari debeant. Statuit
etiam, ut si praenotati contemptores fuerint ipsius
immo sanctorum Patrum constitutionum, populus
nullo modo eorum officium, utpote a membris aecclesiae
abalienatorum, recipiat; ut qui pro timore Dei
et officii dignitate corrigi noluerint, verecundia
saeculi et objurgatione populi resipiscant. Oboedientibus
autem et pro errore suo revera poenitentibus
apostolica mansuetudine et auctoritate a peccato suo
solutis misericorditer indulserat; sic induratorum
justus judex et ligator, ut vere poenitentium remissor
pius et solutor catholica fide indubitanter credendus.
Ibi etiam regis consiliarios ob heresim
Symoniacam, parvipendentes quod legatis ipsius per
sacramentum promiserant, iterum anathematizavit.
Quos ob id rex indignatus minime devitavit.
In eadem synodo justa canonum statuta sententia
depositionis simul et excommunicationis in Heinricum
Nemetensem episcopum data est. Qui
pro Symoniaca heresi jam diu apud Romanam sedem
canonice delatus, et ab causam suam examinandam
illud vocatus, venire contumax dedignatus est. Nunc
autem mirum in modum eadem die et hora qua
Romae judicialiter depositus gradu et episcopatu et
excommunis factus est, tunc ipse Spirae more suo
deliciose procuratus dum a mensa resurgit, mox tam
acutissimo doloris spiculo guttur ejus letaliter praefocatur,
ne dehinc nisi perraro verbum saltem, et
hoc ad usque mane diei sequentis vix proferre sufficeret,
post meridiem morte amarissima ab episcopatu
simul et vita periculose satis deponendus; ut
in hoc miraculo ea virtus verborum Dei ut et veritas
comprobaretur: Quaecumque alligaveritis super
terram, ligata erunt et in coelo. --Ecce jam evaginatus
Petri gladius judex fraudium scientissimus et
in adversarios zelotes efficacissimus, quo ipse Ananiam
et Saphiram de precio agri fraudantes et Spiritui
sancto mentientes mortaliter attigerat, quo
Symonem quoque heresiarcham de illo suo caelesti
ascensu ad usque terras in quatuor frustra discerpendum,
et dehinc ad usque inferos perpetuo
damnandum dejecerat, nunc et semper ab omnibus
Symoniacis tanto sollicitius timeatur, quanto non
est defensionis clypeus praeter poenitentiam perfectam,
quo tam longus penetrabilis et inevitabilis
vindex usquam praecaveatur.
Praedictis autem et omnibus ferme apostolicae