PL 147, col. 361

Annales (Bertholdus Constantiensis), J. P. Migne

sed is statutis in diversas aecclesias aut per litteras
aut per mandata promulgatis, pene omnibus resistitur;
et inde maximum odium in domnum apostolicum
et in perpaucos eos qui consentiunt ei, et
maxima scismata circumquaque, set maxime a
clericis, excitata sunt. Et quia causae communes
sunt, praecepit domnus papa ob eas canonice diffiniendas
Mogonciaci universale fieri concilium
Quod jam archiepiscopus suis suffraganeis 16 Kal.
Sept. observandum innotuit. Qui jam tunc inoboedientiam
praemeditantes, contempto apostolico
praecepto, infectum dimiserant.
Heinrico miserabiliter decedenti Outzmannus,
Spirensis aecclesiae canonicus, successit. Heinricus rex pascha
apud Wormatia m celebravit. Et post

pentecosten exercitum numero non modicum in Pannonias
palam antea praeparatum, tunc in Saxoniam
de repente promovit. Saxones autem et Thoringi
comperto jam dudum hoc invasionis tam dolosae
consilio, et ipsi quantum pro temporis articulo poterant,
facta conspiratione occurrere regi deliberabant;
ea tamen intenti pactione, ut si quolibet
molimine cum corporali sua salute et integritate
concessa, et paternarum legum et justitiarum jure
retento, regi possent satisfacere, ad deditionem ipsi
se humiliarent; sin autem, potius pro vita, pro patria,
proque suis omnibus inordinata hac regis
coactione pugnando innocenter occumberent, quam
se ipsos absque culpa intolerabiliter discruciandos,
cumque suis omnibus, ut antea solebant, regi

suisque militibus diripiendos et mancipandos inprudenter
contraderent.
Rex autem alia animosus intentione venerat, ea
scilicet, nisi absque omni conditione hujusmodi sese
reos in illius manus dedissent, qui honor suus esset,
omnino satisfactionem illorum recipere nollet; sin
autem, bello cum eis potius decertaret, quo usque
ad libitum suum reos in se perduellionis victos subigeret.
Quod ipsi, jugum subactionis grave nimis,
immo potius omnino durissimum fore pensantes,
illud jam utpote inpar et inportabile cervicibus suis,
non posse prorsus libero suo collo longius trahere,
querula satis proclamatione detrectabant.
Rex denique hoc cum suis et regni optimatibus
consilio minus salubriter communicato, acies castrorum

armis officiose instructas, prior in eos ex
inproviso appetendos artificiosus ordinaverat. Et ducibus
Alamannorum et Bajoariorum cum cohortibus
suis bellicosis ad primam coitionem, ut et se
lex habet Alemannica, ante se caute nimirum
praemissis, ipse se retro cum suis electissimis illis
fore praesidio et adjutorio prudenter satis destinaverat.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.