PL 147, col. 362

Annales (Bertholdus Constantiensis), J. P. Migne

Saxones autem viso de repente hostium incursu
bellacium, quamvis stupidis et non injuste
perterritis, se ex consilio armare et acies suas in
pugnam juxta solitum ordinare; neque locus neque
tempus restaret, tamen inordinate, et prout articulus
temporis momentaneus dederat, tumultuose
omnifariam arreptis armis pugnaces eos praestolabantur.
Et sic bellum a nostratibus audenter inceptum,
durissime ab utrisque in alterutrum permixtis
aliquamdiu duraverat. Tandem vero Saxones
vim et impetum bellantium, utpote ad pugnam
omnimode instructorum, diutius ferre non sufficientes,
fugam adierunt. Et ferme ad duo miliaria crudeliter
eos fugientes insecuti sunt, dehinc auxiliantibus
eis ab utroque latere duce Gotifrido et duce

Boemiorum. Et ceciderunt ex eis ad octo ferme
milia. Plures autem vulnerati, vix fuga dilapsi sunt.
Nostrates tandem victoria quamvis cruenta potiti,
quippe ex eis plus quam mille quingenti interfecti
sunt, pervasa illa patria et incendiis praedisque
ex magna parte devastata, infecta causa et rege
aliquantulum offenso, repatriabant. Otto autem
quondam dux, et Magnus dux, et caeteri
majores Saxonum adhuc in perduellione eadem et
ratione qua prius demum post fugam rebelles et
pugnaces pertinaciter duraverunt.
Dehinc igitur autumnali tempore rex item passim
recollecto et undecumque praemiis conducto militiae
non parvae apparatu, Saxonum reliquias perdomandas
sibique ab libitum suum mancipandas, comminatorio

simul et promissorio sermocinio artificiosus
satis et inportunus aggreditur. Pium et pro certo
mitem, reconciliatorium, munificum, et in paternas
eorum leges et justitias cunctis sibi obtemperantibus
judicem rectoremque justissimum sese extunc in
posterum fore profitebatur, et sub jurejurando, ut
aiunt, blanditiosus multum illud protestabatur; si
autem e contrario perduelles hujusmodi sermonibus
non acquiescerent, se illis, quoad viveret, durum,
calumniosum, omnifariam inquietum, et ad ipsam
usque perniciem illorum inimicum, et direptorem
infestissimum experiendum et sustinendum fore,
minax satis et terrificus pertinaciter intentabat. His
et hujusmodi in utramque partem per suaviloquos,
illices, et corruptores internuntios minis et promissis

astutissime viritim disseminatis, tandem regi
etiam ob tot injurias illis illatas quasi dolorem simulanti
poenitentialem, nimium creduli et confidentes
effecti sunt, praesertim cum praeter haec, ut
aiunt, ipsis ex parte illius sanctissime clam jurata
sunt, inprimis exoptata vitae securitas, pacis fideique
non fictae foedus inviolabile, justitiarum legumque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.