PL 147, col. 472
Epistolae (Joannes Fiscamnensis), J. P. Migne
claudendus est, petimus, domine Pater, ut mitiorem
in nobis animum et habeatis et ostendatis. Decet
Dei et crucis Christi servum, quod vos esse vobiscum
nos quoque fatemur, id facere quod fecit
ipse qui crucem, id est signum mortis, moriendo in
ea nosque redimendo, in signum vitae mutavit, implendo
id quod Apostolus et docet, et monet nos
quoque facere debere, ubi ait: Christus passus est
pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini
vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est
dolus in ore ejus; cui cum malediceretur, non maledicebat;
cum pateretur, non comminabitur: tradebat
autem judicanti se injuste. Qui peccata nostra ipse
pertulit in corpore suo super lignum, ut, peccatis mortui,
justitiae vivamus; cujus livore sanati sumus.
Sancti quique a principio mundi paratiores ad benedicendum
quam ad maledicendum fuerunt: quo
exemplo idem nos facere docuerunt. Quid memorem
Isaac Jacob benedicentem? quid ipsum Jacob non
solum filios, sed et Pharaonem benedicentem?
Moysen duodecim tribus, Simeonem quoque, eum a
quo cuncta benedictio venit, Dominum benedicentem;
cum legamus etiam alienigenam Balaam timuisse
maledicere populum Domini? Quomodo, inquit, maledicam
cui benedixit Dominus? Si bene memini, in
sancto Evangelio Dominus ipse soli ficulneae infructuosae
maledixisse legitur, cum multos et in veteri
et in nova lege benedixisse legatur. Quam unam de
ficulnea maledictionem cur fecerit, vos me melius
nostis. Ecce iste frater, quem tanta animadversione
ab omni Christianitatis officio vultis anathemate separare,
quanto labore, quanta arte et ingenio ex
ultimis Judaici populi favillis, quae solae olim salvandae
praenuntiatae sunt, vix ad fidem collectus sit
et Christo copulatus, vos melius nostis: et nunc pro
vilissima, imo nulla causa, a corpore Christi (quod
absit!) praecidetur! Non ita sanguis Christi vilipendendus
est, qui posuit animam suam pro ovibus suis,
et pro suo grege mori dignatus est, cui gloria in
saecula.
In calce epistolae peto cum omni humilitate et subjectione
ut gratiam et charitatem vestram nobis
concedatis, et sicut fratres et socios, vel (quod malumus)
ut servos suscipiatis et teneatis, et, quia infirmi
et peccatores sumus, magis nos precibus vestris
adjuvetis, ut Christi praesentiam et sanctorum cohabitationem
mereamur, quam a tanta gratia ulla maledictione
aut anathemate, quod absit! excludamur.
Quod si vobis facere, non nostro merito, sed Christi
respectu et fraterna charitate placuerit, gratias
agimus; sin aliter, id nos nostris peccatis reputabimus,
nec tamen de Dei diffisi misericordia, qua plena
est terra, precabimur eum qui aperit, et nemo claudit;
claudit, et nemo aperit, ut sola sua gratia nos
recipiat in interna tabernacula.
In fine epistolae vestrae, ubi ad valetudinem ventum
est, diu in verbo valedictionis haesitastis;
postremo cum quadam convenientia, ut dicitis, valete
illud pereffudistis, quasi cum haeretico vobis esset