PL 147, col. 473
Epistolae (Joannes Fiscamnensis), J. P. Migne
sermo, de quo fideli praecipitur: Nolite recipere eum
in domo, nec ave ei dixeritis. Ego valedicturus vobis,
in verbo valedictionis nil haesito; sed, ut fidelis et
catholicus Christianus, vobis Patri et domino sinceriter
dico. Valete, et verbum Apostoli in corde
saepe, ut facitis, revolvite: Benedicite persequentibus
vos. Ego autem dico: Benedicite non persequentibus,
sed diligentibus vos, benedicite et nolite maledicere.
Iterum valete, et si quid in loquendo peccavi,
ignoscite, quia in amaritudine cordis locutus
sum.
ADNOTATIO.
Tota Joannis expostulatio cum Warino est de
repetendo Benedicto Fiscamnensis monacho, qui ex
Judaeo Christianus, tum Fiscamni monachus effectus,
dein transmissus ad Metense Sancti Arnulfi
EPISTOLA VI. JOANNIS APBATIS FISCAMNENSIS AD MONACHOS DYSCOLOS. [(D. MARTEN Thesaur. Anecd. )]
Frater JOANNES, Fiscamnensis abbas, fratri M.
quondam filio sociisque ejus oculos in capite.
Omissis plurimarum testimoniis sanctarum Scripturarum,
quibus proprio arbitrio utentes redarguuntur,
ad puram et simplicem beatissimi Patris
nostri Benedicti auctoritatem recurramus. Lege inter
caetera ubi dicitur [(cap. 49)] : « Quidquid unus
quisque offerre vult Deo, abbati suo suggerat, et
cum ejus fiat oratione et voluntate, quia quod sine
benedictione patris spiritualis fit, praesumptioni deputabitur
et vanae gloriae, non mercedi. » In capite
vero ejusdem sanctae regulae, ubi quatuor genera
monachorum depingit, primum coenobitarum, id est
praecipuum genus, militans sub regula vel abbate
collaudat, secundum, genus anachoretarum, subinfert:
« Qui non conversionis fervore novitio, sed
monasterii probatione diuturna, didicerunt contra
diabolum multorum solatio jam docti pugnare, et
bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam
eremi, securi jam, sine consolatione alterius,
sula manu vel brachio contra vitia carnis vel cogitationum,
Deo auxiliante, sufficiunt pugnare. » Audi,
frater, et subtiliter intellige, si diuturna probatio
vos, et vitiorum excoctio, et abbatis imperium et
voluntas vel permissio ad tam egregiam vitam
provexit, aut potius propria voluntas illexit. Si autem
fabulosum, aut authenticum istud videtur, vos
potius judicate; nam recto tramite regiam viam incedere
dignum est. Denique si aliqua stimulatio vel
transgressio intercurrit, vestrae philosophiae argumentationi
committimus expurgandum: charitas
non quaerit angulos. Sane non rite discrevit interior
oculus vestrorum me sanguinem innocentem fundere,
aut crudelem in filiorum nostrorum morte
fore. Quis nostrum crudelior existat advertite; scimus
namque quia Deus est qui mortificat et vivificat,
et quia proprium est sibi peccata dimittere, et