PL 148, col. 1061

De sacramentis excommunicatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

Religiosissimo sacerdoti ac prudentissimo praeceptori
BERNARDO, jam ipsius regis cubiculum
ingresso, BERNALDUS solo nomine presbyter, non
moribus, devotissimae orationis atque servitii certitudinem.
De sacramentis excommunicatorum, unde jam
dudum ante multos annos multa ad invicem scripsimus,
nec tamen eo tempore aliquam certitudinem
invenire potuimus, tandem quid Dei clementia parvitas
nostra invenerit vobis libet intimare, vestroque
examini praesentare. Non enim jam modo, ut quondam,
vestri examinis censuram subire timemus
sed optamus, qui olim manum nostram ferulae vestrae
in scholis multoties subduximus.
Sententiae sanctorum Patrum de sacramentis quae

extra Ecclesiam catholico more fiunt diversae reperiuntur;
quarum quaedam eadem penitus annullare
videntur, quaedam autem, etsi recipi ea prohibeant,
non tamen prorsus eorum confectionem denegant.
Nam beatus Leo papa primus [(epist. 75, decr. 2, p.
c I, q. I, c. 69)] scribens Leoni Augusto de Alexandrino
Timotheo excommunicato: Manifestum est,
inquit, per crudelissimam insanissimamque vesaniam
[saevitiam] (in Alexandrina sede) omne illic coelestium
sacramentorum lumen exstinctum. Intercepta est sacrificii
oblatio, defecit chrismatis sanctificatio, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.