PL 148, col. 1062

De sacramentis excommunicatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

parricidalibus manibus [impiorum] omnia se subtraxere mysteria.
Item B. Innocentius papa [(epist. 27)] scribens omnibus
episcopis de ordinationibus extra Ecclesiam,
asserit dicens: Qui honorem amisit, honorem dare
non potest; nec ille aliquid accipere, quod nihil in
dante remansit quod ille posset accipere. Acquiescimus,
et verum est quia quod non habuit dare non
potuit. Damnationem ergo quam habuit, per pravam
manus impositionem dedit. Item beatus Pelagius
papa Joanni patricio scribens: In schismate,
inquit, non consecratur, sed exsecratur episcopus.
Item S. Gregorius papa primus de ordinatione
Maximi Salonitani episcopi praesumptoris scribens: Quam rem,
inquit, nos nullo modo possumus dicere

consecrationem, quod ab excommunicatis celebrata
est. Hae nimirum sententiae videntur sacramenta excommunicatorum
proscribere; cum per manus eorum
non consecrationem, sed damnationem et exsecrationem
administrari pronuntient.
Sunt autem aliae, quae et extra Ecclesiam sacramenta
posse confici affirmant. Sicut illud B. Anastasii
papae ad Anastasium imperat. de sacramentis
Acacii [( epist. unica, sub finem)] : Ideo hic (Acacius), cujus nomen dicimus reticendum, male bona ministrando,
sibi tantum nocuit. Nam inviolabile sacramentum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.