PL 148, col. 1063
De sacramentis excommunicatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne
quod per illum datum est, in aliis perfectionem
suae virtutis obtinuit, ei autem obfuit.
[ Quod
cum ita sit. Ed. Rom.] aliquorum in tantum se extendit
curiosa suspicio, ut imaginentur, prolato a papa Felice
judicio, postea inefficaciter in sacramentis quae Acacius usurpavit, egisse; ac proinde [perinde,
sic Rom.
Ed.] eos metuere qui vel in consecrationibus, vel
in baptismate mysteria tradita susceperunt, ne irrita
beneficia divina videantur, meminerint, in hanc partem
quoque [hac quoque parte. Ed. Rom.] similiter tractatum
praevalere superiorem, quia non sine usurpatione
sacerdotii adjudicatus hoc egit; in quo virtutem
suam obtinentibus mysteriis, in hoc quoque aliis,
rea sibi persona non nocuit. Nam ad illum pertinet
[pertinuit. Ed. Rom.] quod tuba Davidica canitur;
verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum
suorum, verticem capilli perambulantium in deliciis
[ed. Rom. delictis.] suis [(Psal. LXVII.)] Nam superbia
semper sibi, non aliis facit ruinam; quod universa
Scripturarum testatur auctoritas. Sicut etiam per
Spiritum sanctum dicitur in propheta: Non habitabit
in medio domus meae qui facit superbiam [(Psal. C)]
. Unde cum sibi sacerdotis nomen vindicaverit condemnatus,
in ipsius verticem superbiae tumor inflictus
est; quia non populus, qui in ministeriis [mysteriis
Ed. Rom.] donum ipsius sitiebat, exclusus est:
sed anima sola illa, quae peccaverat, justo judicio
propriae culpae erat obnoxia.
Item beatus Augustinus Vincentio Donatistae scribens:
Ecclesiae,
inquit, sunt omnia sacramenta Dominica;
quae sic habetis et datis, quomodo habebantur
et dabantur etiam antequam inde exiretis. Non
tamen ideo non habetis quod non estis ibi unde sunt
quae habetis. Et post pauca: Nobiscum estis in symbolo,
in baptismo, in caeteris sacramentis: in spiritu
autem unitatis et vinculo pacis, in ipsa denique catholica
Ecclesia nobiscum non estis.
Sed hae sententiae, etsi diversae, a veritate tamen
deviare nusquam probantur, si competenter intelligantur,
videlicet si superiores sententiae ad effectum
baptismi referantur, qui nusquam esse posse extra
Ecclesiam veraciter asseritur, et inferiores ad veritatem
sacramentorum referantur, quae eadem integritate
et bonis et malis adesse creduntur, ac si
uno ore ipsi sancti Patres nobis communiter dicerent:
extra Ecclesiam nec sunt nec fiunt sacramenta
effective, id est cum salute animae; attamen
eadem inutiliter, imo perniciose, et esse et fieri non
denegamus. Si enim ea extra Ecclesiam esse vel
fieri penitus denegarent, nullatenus eadem in reconciliatis
rata haberent. Nam praedictus papa Leo
clericos haereticorum cum ordine recipi concessit,
qui tamen omnia sacramenta manibus damnatorum
subtracta superius asseruit. Item B. Innocentius,
qui ordinationem haereticorum non nisi damnationem
esse praedixit, ordinationes Novatianorum cum