PL 148, col. 1065

De sacramentis excommunicatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

quod et reprobi in Ecclesia sine effectu sacramenta
habent, et tamen habent, itidem et ab his qui extra
Ecclesiam sunt eadem perniciose haberi, et tamen
haberi pastores ecclesiastici censuerunt. Unde idem
doctor in tertio libro contra Donatistas [(cap. XIX)] : Haeretici habent [tenent] sacramenta et Scripturas
ad speciem, non ad salutem.
Item in quarto [(cap. XII)] : Nec foris, sicut nec intus quisquam qui ex parte diaboli
est, potest vel in se vel in quodam maculare sacramentum,
quod Christi est.
Item in quinto [(cap. XIX)] :
Deus adest sacramentis et verbis suis, per
qualeslibet administrentur; et sacramenta Dei ubique
recta sunt; et mali homines, quibus nihil prosunt,
ubique perversi sunt, id est, intus et foris.
Item ad quemdam Festum [(epist. 167 ad Festum)] :
Neque
inquit, sacramenta eorum (Haereticorum) nobis inimica sunt, quae cum illis nobis sunt
communia, quia non humana sunt sed divina. Proprius
eorum error auferendus est, quem male imbiberunt;
non sacramenta, quae similiter acceperunt;
quae ad poenam suam portant et habent, quanto indignius
habent, sed tamen habent.
Item in expositione super Epistolam S. Joannis [(epist. Joan. tractatu VII)] :
Habere, inquit, baptismum
et malus potest; habere prophetiam, et malus
esse potest. Invenimus Saulem regem habuisse prophetiam,
qui persequebatur sanctum David; et impletus
est spiritu prophetiae, et prophetare coepit. Accipere
sacramentum corporis et sanguinis Domini et
malus potest. Nam de talibus dictum est: Qui manducat

et bibit indigne [(I Cor. XI)]
. Habere nomen
Christi, et malus esse potest, id est, Christianus vocari
et malus esse potest. De quibus dictum est: Polluebant
nomen Dei sui [(Ezech. XXXVI)]
. Ergo habere sacramenta
ista omnia, et malus esse potest; habere
autem charitatem, et malus esse non potest. Item ad
Emeritum haereticum [ Donatistam ] [(epist. 164 sub
finem)] : Vos, inquit, mutamini ex ea parte, qua dissentiebatis;
quamvis sacramenta, quae habebatis,
cum eadem sint in omnibus, sancta sint. Quapropter
vos mutari volumus a perversitate, id est, ut denuo
radicetur vestra praecisio. Nam sacramenta, quae non
mutastis sicut habetis, approbantur a nobis, ne forte,
cum vestram pravitatem corrigere volumus, illis mysteriis

Christi, quae in vestra pravitate depravata
non sunt, sacrilegam faciamus injuriam. Idem in
lib. I contra Donatistas [(cap. XIII)] : Sic et illa (sacramenta) quae schismatici et haeretici, si non aliter
habent nec aliter agunt quam vera Ecclesia, cum ad
nos veniunt, non emendamus, sed approbamus.
Ex his ergo sententiis evidentissime declaratur
etiam extra Ecclesiam esse Dei sacramenta, cum in
conversis non iterentur, sed potius rata esse judicentur.
Eadem autem ratio et de ordinatione et de
baptismo foris accepto tenenda est. Nam, juxta Augustinum, nulli sacramento injuria facienda est.
Si
discedit a malis, utrumque discedit; si permanet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.