PL 148, col. 1066

De sacramentis excommunicatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

in malis, utrumque permanet; aut enim conversus
administrat quod administravit, si hoc utilitas Ecclesiae
exegerit; aut, si non administrat manus tumen
ei inter laicos non imponitur, eo quod sacramentum
ordinationis obtineat.
Quia igitur tam egregii doctoris assertioni et nos
absque scrupulo acquiescere debemus, quem et Romani
pontifices, juxta attestationem sancti Caelestini
papae, inter magistros, dum adhuc viveret, habuere,
cujus et opuscula post mortem ejus pro authenticis
recipienda synodali judicio decrevere; quapropter illud
scriptum musici Widonis, quod sub nomine
Paschalis papae honorastis, non in tantum attendere
debemus ut contra assertionem praefati doctoris sacramenta
ab haereticis usurpata temere exsufflemus.

Scribit enim satis improvide de annullandis Simoniacorum
sacramentis, cum piae memoriae Petrus
Damiani cardinalis Ostiensis episcopus, religione et
eruditione nominatissimus, et in hujusmodi causis
sagacissimus, non minus per Simoniacos quam per
alios haereticos sacramenta decurrere probaverit in
libro suo, quem Gratissimum cognominavit. Sancta
quoque Romana Ecclesia nonnihil eos sacramentorum
habere demonstravit, cum in tempore Nicolai
papae gratis ordinatos a Simoniacis in acceptis ordinibus
permanere concesserit. Quod autem Simoniaci
sacramenta habere dicuntur, non ad honorem
eorum, sed ad contumeliam est referendum, cum
tanto magis sacrilegi deputentur, quanto sanctius
est quod contra fas et jus usurpare non verentur.

Eo usque tantum humanam pravitatem insequi debemus,
ne, juxta Augustinum, divinis mysteriis sacrilegam
faciamus injuriam, quae pravitate hominum
nullo modo depravari potuerunt.
Sed et sacramenta neophytorum proscribere non
audemus, quorum ordinationes sancti Patres ratas
esse censuerunt, cum eos acceptum ordinem administrare
permitterent. Hinc beatus Leo papa primus, [(epist. LXXXVII)]
scribens ad episcopos Mauritaniae,
eos qui ex laicis ordinati sunt, in ordine concessit
permanere. Item S. Ambrosius in ordine quem
neophytus utpote in octava die post baptismum accepit,
[ f. si] usque ad finem vitae Deo digne divina sacramenta
ministravit [(PAULINUS, Vin ita S. Ambrosii )] . Hoc

utique nec ipse sanctus Ambrosius faceret, nec alibi
sancti Patres fieri permitterent, si neophytis sacramentum
ordinationis penitus defuisse crederent.
Horum autem auctoritati illa exempla de annullatione
hujusmodi sacramentorum anteponere non possumus,
quae non de antiquis sed recentioribus mutuastis
temporibus: in quibus, inquam, temporibus,
multa contra fas et jus usurpata reperiuntur, quae
magis respuenda quam in exemplum ducenda videntur.
Ipse etiam Romanus Pontificalis, unde
illa exempla protulistis, saepenumero non ita facienda
quam facta historica simplicitate praescribit;
nec solum legitimas institutiones, sed et nonnullorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.