PL 148, col. 1067
De sacramentis excommunicatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne · Apologeticus super excommunicationem Gregorii VII (Bernaldus Constantiensis), J
inconsideratas usurpationes referre consuevit.
Unde non omnia quae in eo scripta leguntur, pro
ecclesiasticis sanctionibus recipere debemus: praesertim
illa minime quae a consideratissimis antiquorum
Patrum sententiis deviare videmus; ex
quibus vos duo exempla posuistis, quae sacramenta
neophytorum adeo profanant, ut ordinatos ab iis
reordinandos censeant, quod et ipsis apostolis eorumque
successoribus Romanis pontificibus, aliisque
sanctis Patribus adversari non dubitatur. Ipsi
enim apostoli in suis canonibus eos damnasse leguntur,
quicunque secundam manus impositionem
accepisse detegerentur. Item S. Gregorius papa I [(lib. II, epist. 32)] ,
scribens Joanni episcopo Ravennati;
item praedecessores ejus Zozimus papa, atque
Bonifacius cum CCXVII sanctis Patribus Carthaginensis
concilii, reordinationem aeque ut rebaptizationem
damnavere.
Quod autem illi qui ordinati sunt neophyti sacramentum
ordinationis non minus habeant quam haeretici,
superius sanctissimi Patres Leo papa et Ambrosius,
alter decreto, alter exemplo nos apertissime docuerunt.
Quicunque igitur ordinatos neophytos iterum
ordinandos censuerit, procul dubio contra sanctos
Patres facit. Eodem modo et illa reordinatio reprobatur,
quam Alefredus Hildesheimensis episcopus fecit
in his quos Ebo Remensis episcopus, sed damnatus,
ordinavit. Nam, juxta Augustinum [(De bono conjugali,
cap. 24)] , si quis episcopus [si quisquam ordinatus]
pro aliqua culpa ab officio removeatur, sacramento
semel imposito non carebit, quod [quamvis
ad judicium permanente] damnabiliter nihilominus
dare quam habere poterit. Sic et Acacius depositus,
de quo supra retulimus, multos ordinavit, quos tamen
beatus Anastasius papa ( epistola unica ) integrum
ordinationis sacramentum ab eo percepisse,
et ob hoc non reordinandos esse judicavit. Nullus
autem damnatus vel excommunicatus sibi de confectione
sacramentorum applaudat: imo in hoc cumulum
suae damnationis agnoscat, cum tanto sceleratior
et ob hoc sibi tanto perniciosor existat,
quanto sanctius reputat quod sacrilego ausu usurpare
Sententiam excommunicationis, quam dominus
noster Gregorius papa VII apostolica auctoritate promulgavit,