PL 148, col. 1068
De sacramentis excommunicatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne · Apologeticus super excommunicationem Gregorii VII (Bernaldus Constantiensis), J
non veretur. Nempe tolerabilius peccaret si de
altari corpus suum communi pane reficeret, quam
animam suam damnatoria communione interficeret.
Nam, juxta Apostolum: Qui (Eucharistiam) indigne sumit,
judicium sibi manducat et bibit [(I Cor. XI)]
. Indigne
autem sumit qui nondum criminibus poenitendo se
purgavit, quem nec canonica severitas ad poenitendum
excitare potuit. In ordinationibus quoque quilibet
damnatus minus delinqueret si nihil daret,
quam per sacramentum ordinationis ordinato suam
damnationem irrogaret. Et mirum in modum, dum
eam alii irrogat, penitus sibi ipsam non diminuit,
sed multiplicat. Nequaquam igitur damnati de perniciosa
usurpatione sacramentorum applaudant sibi,
cum tanto irreparabilius seipsos condemnent, quanto
sanctiora sunt quae dare vel accipere contra fas et
jus sacrilege praesumunt.
Hinc sanctus Gregorius papa I in Regesto
suo [(cap. vel can. 249)] partis secundae, damnatum
sacerdotem pristini officii usurpatorem perpetua excommunicatione
damnat, ut vix ei viaticum in fine
vitae concedat. Hinc sancti Patres in Antiocheno
concilio [(cap. vel can. 4)] cuilibet damnato, si aliquid
de sacro ministerio attingeret, omnem spem restitutionis,
vel locum satisfactionis penitus denegaverunt;
omnesque ei infra damnationem communicantes
sub excommunicatione damnaverunt. Si ergo
pro usurpatione sacri ministerii tam acriter damnantur
qui solo officio privantur, quanto magis ilii
qui, officio et communione privati, talia praesumpserunt
indigni.
Caveant quoque et ipsi Catholici ne aliquando sacramenta
a damnatis percipiant, ne se sub excommunicationem
sanctorum Patrum ponant. Praecipue
autem de sacramentis excommunicatorum caveant,
quod per haec, juxta attestationem sanctorum Patrum,
non salutem, sed damnationem et exsecrationem
quilibet participantes accipiunt, quibus non
dico in sacramentis, sed si in osculo communicaverint,
canonicam excommunicationem subterfugere
non poterunt.
nonnulli sacrilega temeritate quasi irritam
judicare praesumunt, seque in hoc, juxta attestationem