PL 148, col. 1069

Apologeticus super excommunicationem Gregorii VII (Bernaldus Constantiensis), J

sanctorum Patrum, apostolicae auctoritatis
reos perniciossime efficiunt. Sed in hac eorum praesumptione
nec ipsi peccarent nec alios peccare
facerent, si cujuslibet praelati in Ecclesia privilegium,
non dico Romani pontificis, primatum attenderent.
Est enim generale privilegium hujusmodi
praelatorum, juxta institutionem sanctorum Patrum,
ut subditos judicent, nec subditi eorum judiciis temere
resultent, quibus absque omni contradictione
secundum canones obedire debent. Scriptum est
enim: Non est discipulus supra magistrum [(Matth.
X)]
; et: Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit [(Rom. II)]
.
Et si hoc apostoli de saeculari potestate
dixerunt, quid nos sub ecclesiastica potestate degentes
agere debemus, ubi inobedientia pro ariolatione

et idololatria reputatur [(I Reg. LI)] ? Si ergo
inobediens ecclesiasticae potestati, scilicet divinae
ordinationi, pro idololatra merito deputatur, quid de
illo censendum est qui eamdem potestatem penitus
abrogare conatur? Videat autem quilibet praelatus
quam sibi reverentiam a subditis exigat, nec eam
Romano pontifici denegare velit, a quo omnis ecclesiastica
potestas procedit. Nunquid enim suam
potestatem statim irritam fore judicabit, si qui tantum
ex subjectis ejus ita judicaverint? Nunquid statim
suam praelationem ipse denegabit, si quidam ex
suis ovibus eum pro praelato habere noluerint? Nunquid
suam canonicam excommunicationem in subditos
irritam arbitrabitur, si quidam tantum eorumdem

subditorum hoc asserere conantur, qui tantum
[tamen] eotenus ei, ut legitimo pastori, obedierunt,
et sententias ejus in alios ratas esse censuerunt?
Nunquid sententiam suam judicio subditorum retractari,
nedum penitus annullari unquam patietur?
Non plane. Ergo reverentiam, quam ipse a subditis
suis sibi exigit, etiam ipsi praelato suo, juxta statuta
sanctorum Patrum, rependat, et praecipue episcopo
sedis apostolicae.
Hujus utique sententiam sancti Patres nusquam
retractari, nedum adnullari, ab aliquo permiserunt.
Hinc beatus Nicolaus papa primus, omnibus episcopis
scribens: Nemini, inquit, licitum est de
sedis apostolicae judicio judicare, aut illius sententiam
retractare permissum, videlicet propter Romanae

Ecclesiae primatum.
Item beatus Gelasius ad episcopos Dardaniae: Cuncta,
inquit, per mundum novit Ecclesia, quod
sacrosancta Romana Ecclesia quorumlibet episcoporum
ligata possit absolvere, et de omni Ecclesia fas
habeat judicare, neque cuiquam de ejus liceat judicare
judicio.
Item sanctus Sylvester papa universalissynodi judicio [(cap. 20)]
decrevit: Nemo, inquit, primam sedem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.