PL 148, col. 1072

Apologeticus super excommunicationem Gregorii VII (Bernaldus Constantiensis), J

quod communio malorum non maculet nisi consentientes,
ad exaggerationem suae excusationis subinferre
solent summopere sibi crimina excommunicatorum,
displicere, nec ullo modo se eorum criminibus
assentire, et ideo exteriorem eorum communionem non
eis nocere. Sed haec sententia beati Augustini, tantum
de communione malorum adhuc in unitate positorum,
et nondum pro sua malitia excommunicatorum
deprompta evidentissime ex verbis ipsius Augustini
probatur. Ponit enim eamdem sententiam
scribens ad Donatistas: Quisquis, inquit, in Ecclesia
bene vixerit, nihil ei praejudicant aliena peccata, quoniam
unusquisque proprium onus (in ea) portabit [(Gal.
V)]
. Sic et Apostolus dicit: Et quicunque (in ea) corpus
Christi manducaverit indigne, judicium sibi manducat

et bibit [(I Cor. XI)]
. Cum autem dicit: judicium sibi
manducat et bibit, satis ostendit quod non alteri judicium,
sed sibi. Hoc nos egimus, et ostendimus, et
obtinuimus quod communio malorum non maculat
aliquem participatione sacramentorum, sed consensione
factorum. Nam si in factis malis non eis quisquis
consentiat, portat malus causam suam, et personam
suam, nec praejudicat alteri, quem in consensione
mali operis socium non habet criminis.
Ecce apertissime B. Augustinus non se hoc de excommunicatis
dixisse manifestat, cum de eo qui in
Ecclesia corpus Domini indigne sumit, dicat. Nam
superius ad eosdem Donatistas de excommunicatis
praemisit, dicens: Quisquis a catholica Ecclesia fuerit
separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere

existimat, hoc solo scelere, quod a Christianitate disjunctus
est, non habebit vitam; sed ira Dei manet super
eum [(Joan. III)]
. Deinde de his qui in Ecclesia
sunt positi consequenter adjecit: Quisquis autem in
Ecclesia, et reliq. ut supra diximus. Idem [(epist.
CLXII)] Eleusio, et Grammatino [Felici Grammatico]: Quibus,
inquit, mali placent in unitate, ipsi communicant
malis; quibus autem displicent, et eos
emendare non possunt, ne ante tempus messis audeant
zizania eradicare, ne simul eradicent et triticum
[(Matth. XIII, 29)] ,
non factis eorum, sed altari Christi
communicant, ita ut non solum ab eis non maculentur,
sed etiam divinis verbis laudari praedicarique mereantur;
quoniam, ne nomen Christi per horribilia schismata
blasphemetur, pro bono unitatis tolerant quod pro bono

aequitatis oderunt. Et hoc utique de malis in unitate
positis, non de excommunicatis evidentissime sonat.
Idem ad Emeritum: Et illud, inquit, non est tacendum,
et cognitos malos bonis non obesse in Ecclesia,
si eos a communione prohibendi aut potestas desit, aut
aliqua ratio conservandae pacis impediat. Et postpauca: Manifestum est non hoc [malum Ed. P.] effici hominem,
quod est malus quisquam cum quo ad altare Domini acceditur,
etiamsi non sit incognitus, si tantum non approbetur,
et a bona conscientia displicendo separetur.
Idem in serm. 17 de Evangelio secundum Matthaeum
de duobus caecis: In multis, inquit, Sanctorum
librorum locis apertissime sonat esse intus in
Ecclesia et bonos et malos, quos saepe dicimus frumentum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.