PL 148, col. 1073

Apologeticus super excommunicationem Gregorii VII (Bernaldus Constantiensis), J

et paleam. Et de iisdem ipsis malis, id est
in unitate positis, quomodo boni non maculentur, in
eodem sermone subsequenter annectit: Duobus modis,
inquit, non te maculat malus: si non consentias,
et si redarguas; hoc est non communicare vel non
consentire. Communicatur quippe, quando facto ejus
consortium voluntatis vel approbationis appingitur.
Hoc ergo nos admonens Apostolus ait: Nolite communicare
operibus infructuosis tenebrarum [(Ephes. V,
11)]
. Et infra: Non consentientes sitis malis, ut approbetis;
neque negligentes sitis, ut non arguatis; neque
superbientes, ut insultantes arguatis; qui autem
deseruerit unitatem, violat charitatem, et quisquis violat
charitatem, quidlibet magnum habeat, ipse nihil
est, juxta Apostolum [(I Cor. XIII)] .
Ideo in lib. de Fide et operibus: Cum per negligentiam
praepositorum, sive per aliquam excusabilem
necessitatem, sive per occultas obreptiones invenimus
in Ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere
aut coercere non possumus; tunc, ne ascendat
in cor nostrum impia et perniciosa praesumptio, qua
aestimemus nos ab his esse separandos ut peccatis
eorum non inquinemur, ac ita post nos trahere conemur
veluti mundos sanctosque discipulos a compage
segregatos; veniant in mentem illae descriptionis similitudines
et divina oracula, quibus demonstratum
et pronuntiatum est malos in Ecclesia permistos bonis
usque in finem saeculi tempusque judicii futuros,
et nihil bonis in unitate et participatione sacramentorum,
qui eorum factis non consenserint, obfuturos.
Ecce quorum malorum communionem B. Augustinus
nobis non nocere asserit, videlicet eorum qui
in Ecclesia sunt positi, nondum ab ecclesiastico judicio
separati. Quod si idem ipse sanctus doctor non
tam signanter usquequaque exprimeret, nos tamen
illud nequaquam de excommunicatis intelligere deberemus,
ne illum ipsis apostolis et sanctis Patribus
sibique ipsi contraria dixisse astrueremus. Ipsi
enim apostoli eorumque successores communionem
excommunicatorum in tantum nocere docuerunt,
quod et supra notavimus, ut sub excommunicatione
eum damnarent quicunque eis vel exterius communicare
praesumeret. Nec hanc sententiam B. Augustinus
ignoravit, quam etiam in concilio CCXVII
episcoporum sua subscriptione confirmavit. Non

ergo aliquis B. Augustinum pro defendenda communione
excommunicatorum frustra in testimonium
assumat; imo ei, ne eis ullo modo communicet,
obediat, ne et ipse, juxta sanctorum Patrum statuta,
eidem excommunicationi subjaceat.
Qui autem se de excommunicatione vitanda excusatos
putant, quasi, abrenuntiantes saeculo, ecclesiasticis
pastoribus sive eorum sanctionibus non subjaceant,
videlicet monachi sive quilibet religiosi, non
otiose considerent quid de hoc sanctum Chalcedonense
concilium deliberet. Ipsum enim generaliter
omnes monachos per unamquamque civitatem sive
regionem episcopis subjectos fore decrevit, ipsosque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.