PL 148, col. 1075

Apologeticus super excommunicationem Gregorii VII (Bernaldus Constantiensis), J

suum Clementium de illatis criminibus cum omni
sollicitudine examinarent, ut, audita si vera essent,
ultione canonica resecaretur, hoc terribiliter subinferens,
quod apud Deum eorumdem criminum particeps
existeret quicunque eorum illa subtiliter indagare
neglexisset.
Haec et alia hujusmodi in ecclesiasticis sanctorum
Patrum statutis sufficienter invenire potestis, quae
nobis evidentissime demonstrant quam obedientiam
subjecti cujuslibet praelati ad superiorem potestatem
debeant, quae et ipsos damnare poterit, si vel praelato
suo contra ipsam obedierint. Non ergo aliquis
obedientiam praelati sui superflue praetendat, quod
praecipuae potestati, videlicet apostolicae et ecclesiasticae
auctoritati, in devitandis excommunicatis obedire

non debeat; imo tam subjectus quam praelatus
eos devitare studeant, ne eidem excommunicationi,
juxta apostolorum institutionem, pariter subjaceant.
Sed et illi excusationi, quam quidam simplices in
nostro tempore praetendunt, quod excommunicati jam
in tantum abundaverint ut nequaquam aut vix devitari
possint, facile respondetur quod difficultas evitandi,
non negligentiam nutrire, sed majorem cautelam
ad devitandos excommunicatos debet nobis
excitare. Quamvis enim difficile vitentur, non tamen
pro nullo peccato reputare debemus si eis contra
ecclesiastica statuta communicaverimus, quae juxta
sanctos Patres usque ad sanguinem defendenda cognovimus.
Nam et quotidiana peccata non minus
pro peccatis reputamus, etsi ea nequaquam in hac

vita devitare valeamus. Unde et quotidiana eis procurata
sunt remedia, orationum videlicet et eleemosynarum,
ut quotidie amputaretur quod quotidie
male pullulare videtur. Sic utique quotiescunque
excommunicatorum communione maculamur, statim
ad poenitentiam et reconciliationem festinare debemus.
Nam difficultas evitandi aut parum nos aut nihil
ad excusationem juvabit, si nos ad praecavendum
et postea ad satisfaciendum negligentiores effecerit,
quos in tali necessitate ad majorem diligentiam excitare
debuerit.
Quidam etiam ineptissime se cum morte domini
Gregorii papae excusant, quasi excommunicationem
Romani pontificis post mortem ipsius observare

non debeant. Sed hi audiant ligationem Romani
pontificis non minus ratam reputari quam solutionem,
quia B. Petro et suis successoribus a Domino
jus ligandi eodem tenore et firmitate, ut solvendi,
concessum est. Solutio autem cujuslibet apostolici,
sive in reconciliatione excommunicatorum,
sive in restitutione lapsorum, etiam post mortem solutoris
valere non dubitatur. Nunquid enim quilibet
reconciliatus sive restitutus pro excommunicato
vel deposito se statim reputabit, postquam reconciliator
ejus sive restitutor obierit? Non credo.
Si igitur solutio cujuslibet catholici pastoris post
mortem ipsius rata et observanda non dubitatur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.