PL 148, col. 1076

Apologeticus super excommunicationem Gregorii VII (Bernaldus Constantiensis), J

itidem necessario et de ejus ligamento judicabitur;
videlicet ut et post mortem ligatoris aeque permaneat
ligatus qui non fuerit ecclesiastico more reconciliatus.
Libet autem sententiam B. Cypriani martyris et
egregii doctoris de communicatoribus excommunicatorum
subnectere, ut ipsi perpendant quam periculose
sibi ipsis ab eorum consortio non caveant.
Scribens enim ad Magnum presbyterum: Invenimus,
inquit, in tali facinore non solum duces et auctores,
sed et participes poenis destinari, nisi se a communione
malorum separaverint, praecipiente per Mosen
Domino, et dicente: Separamini a tabernaculis hominum
istorum durissimorum, et nolite tangere ab omnibus
quae sunt eis, ne simul pereatis in peccatis eorum
[(Num. XVI)] ;
et quod comminatus per Mosen Dominus
fuerat, implevit, ut quisquis se a Core et Dathan
et Abiron non separasset, poenas statim pro impia
communione persolveret. Quo exemplo ostenditur
et probatur obnoxios omnes et culpae et poenae futuros,
qui se schismaticis contra praepositos et sacerdotes
irreligiosa temeritate miscuerint [(epist. 76)]
. Caveant
ergo omnes tam subjectus quam praelatus,
tam saecularis quam religiosus, a communione excommunicatorum;
quod nullus omnino excipitur,
cum omnibus hujusmodi communio sub excommunicatione
ab ipsis apostolis interdicitur; et saltem cum
excommunicatis perire timeamus, si nec pro reverentia
apostolicae interdictionis eos devitare curemus.
Ipsi etiam communicatores excommunicatorum

devitandi sunt, etsi communio eorum non sub excommunicatione
tam evidenter ut excommunicatorum
nobis interdicta legatur. Nam in sacris canonibus
saepenumero reperitur ut qui communicat excommunicato,
excommunicetur. Nec tantum ibi
specialiter adjicitur ut et communicatoris communicator
sub excommunicatione damnetur: nempe
multa, imo plura sunt, quae nusquam vel sub speciali
prohibitione, nedum excommunicatione, nobis
prohibita leguntur, ut carnem comedere in Parasceve,
et alia hujusmodi, quae tamen pro sola ecclesiastica
consuetudine necessario devitamus, ne, juxta
Augustinum ad Casulanum presbyterum, ut praevaricatores
divinae legis judicemur. Si ergo plurima

pro sola ecclesiastica consuetudine devitamus, quanto
magis illud, quod a sanctis Patribus etsi non sub
excommunicatione, tamen firmissime proscriptum
cognovimus, scilicet ne communicatoribus excommunicatorum
communicemus. Nam beatus Gelasius
papa, qui et aliorum sanctorum Patrum scripta
apostolica auctoritate canonizavit, scribens ad
episcopos Dardaniae, hanc sententiam promulgavit: Nihil,
inquit, nobis commune cum hominibus communionis
externae, in his praecipue rebus quas sancti
Patres nobis prohibuisse cognovimus. Idem in sequentibus [(epist. 11)] :
Quid juvat si quis alicui evidentiori
haeretico non communicet, et his tamen communione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.