PL 148, col. 1077
Apologeticus super excommunicationem Gregorii VII (Bernaldus Constantiensis), J
jungatur, qui ab illius non sunt communione
diversi?
Ne quis autem hanc sententiam quasi minus ratam
contemnat, eo quod poenam excommunicationis
specialiter ascriptam non habeat, diligenter attendatur
quid B. Nicolaus papa I, in generali synodo praesidens,
generali ejusdem synodi judicio decernat [(26,
q. I, c. 18)] . Sed si quis, inquit, dogmata, mandata,
interdicta, sanctiones sive decreta a praesule sedis
apostolicae promulgata contempserit, anathema sit.
Nec hoc utique sancti Patres necessarium fore judicaverunt,
ut singula quaeque prohibenda singulari
excommunicatione prohiberent, cum saepissime omnium
ecclesiasticarum institutionum violatores sub
generali damnatione multarent. Sed et ipsa ecclesiastica
consuetudo sententiam beati Gelasii papae observare
conatur, quae communicatorem excommunicati
recipere non solet, nisi reconciliatum. Nihil autem
firmius est tenendum, ut S. Augustinus testatur, quam illud in quo veritas consuetudini suffragatur.
Ideo autem sancti Patres hujusmodi communicatores
devitari voluerunt, quod ipsos quasi a seipsis
damnatos habuerunt. Sic praefatus apostolicus Acacium,
recepta communione Petri, se ipsum damnasse
testatur. Unde et beatus Felix papa in ipsa
sententia qua Acacium anathematizavit hoc signanter
apposuit: Habe ergo cum his quos libenter amplecteris
portionem, hoc est, cum excommunicatis; ac
si diceret: Non tam novam excommunicationem super
te fecimus, quam veterem, qui te ipsum communicando
excommunicatis innodasti, confirmamus.
Nec hoc sane negligenter inspiciendum quod B. Gelasius
tam expresse subjecit cur apostolica sedes
Acacium communicatorem Petri refutaverit: Beati,
inquit, Petri sedes ne per Acacium in Petri consortium
duceretur, ipsum quoque a sua communione
submovit. Idem Anastasio imp. [(epist. 10)] : Postquam
Acacius communionis externae factus est, non
potuit nisi a catholica et apostolica mox societate
praecidi, ne per eum, si vel paululum cessaremus, nos
quoque videremur subisse contagia perfidorum. Et
paulo superius: Non potest, inquit, quilibet, perversitatis
communicatore suscepto, non pariter perversus
probari; nec potest refutari perversitas, complice
perversitatis admisso. Videsne quam necessario hujusmodi