PL 148, col. 1080

Utilis altercatio duorum de incontentia sacerdotum (Bernaldus Constantiensis; Al

CCXVII Patrum, cui egregius doctor Augustinus
interfuit, vere ipsius sacrae Scripturae armarium.
Deliberat enim praedictus archiepiscopus ita dicens:
Placet ut sacerdotes et levitae, vel qui
sacramentis divinis inserviunt, continentes sint in
omnibus, quo possint simpliciter quod a Deo postulant
impetrare, ut quod apostoli docuerunt et ipsa
servavit antiquitas nos quoque custodiamus. Quod
constitutum a legatis apostolicae sedis Faustino venerabili
episcopo, et ab omnibus episcopis unanimiter
cum subscriptionibus est confirmatum. Item
ipsa Veritas affirmat in Evangelio, dicens: Amen
dico vobis, nisi abundaverit justitia vestra plus quam
Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum
coelorum [(Matth. V)]
. Justitia autem veterum erat ut

sacerdotes anno vicis suae, dum nondum vera, sed
umbratica tantum sacrificia celebrarent, non solum
ad uxores, sed et ad domos suas venire penitus vitarent.
Hanc igitur veterum justitiam quicunque ex
modernis sacerdotibus non dico superare, sed saltem
imitari contendit, nunquam post ordinationem
suam ad conjugale opus redibit, cum nulla dies praetereat
qua sacerdotali officio vacare non debeat.
Amplius sancta et veneranda synodus Nicaena, cui
praedictum capitulum assignasti, in tertio capite penitus
prohibet clericis etiam cohabitationem feminarum,
nisi consanguinitate proximarum. Illud autem
tuum nec prohibet concubitum. Quicunque igitur
tuo capitulo consentit, a praedicto concilio dissentit.
Unde et damnatus est anathemate quo S.

Gregorius in synodica sua omnes a Nicaena synodo
dissentientes damnavit.
Si autem fortasse negas eamdem synodum prohibuisse
clericis habitare cum feminis, antiqua et
authentica perscrutare exemplaria, quae ibidem concilium
in 20 cap. cum CCCXVIII Patrum subscriptione
continent roboratum, quod etiam in eodem
numero capitulorum a sanctissimis episcopis Cyrillo,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.