PL 148, col. 1081

Utilis altercatio duorum de incontentia sacerdotum (Bernaldus Constantiensis; Al

Alexandro [Alexandrino], et Attico Constantinopolitano
ad praedictum praesulem Aurelium, et reliquos
Africae episcopos legitur esse transmissum.
Ipsa etiam Tripartita historia, quam nimium venerari
videris, 20 capitula in praedicta synodo testatur
esse constituta. In his, inquam, exemplaribus, si
legere digneris, praedictum invenies concilium in
3 capite clericis non modo coitum, sed et cohabitationem
per omnia interdicere cum feminis.
Praeterea Siricius papa in decretis suis [(decr. 3 et
4 in concilio Arelatensi)] , B. Hieronymus in epistola
sua ad Oceanum; et in ecclesiastica Eusebius Historia
; sanctus etiam Gregorius [(lib. VII, epist. 39)]
Romano defensori scribens, et alii quamplures praedictum
capitulum in Nicaena synodo probant esse

statutum. Ergo illud tuum, cum isti maxime sit
contrarium, anathema nullatenus evadet Gregorianum.
Ipse enim doctor apostolicus [(lib. VII,
epist. 112)] omnia canonibus adversa in synodo generali
sub anathemate fecit damnari, ita scribens
Syagrio Augustodunensi episcopo: Omnia, inquit, quae sanctis canonibus, sicut praediximus, sunt adversa,
districte sub anathematis interpositione damnentur;
id est ut nullus pro adipiscendis ecclesiasticis
ordinibus dare aliquod commodum praesumat, vel pro
datis accipere; neque ex laico habitu quisquam repente
accedat ad locum sacri regiminis pervenire.
Neque ut aliae mulieres cum sacerdotibus habitent,
nisi hae quae sacris canonibus sunt permissae.
Sed forsitan asseris ad tuam partem defendendam

Nicaenum concilium, juxta assertionem magni Athanasii
praesulis Alexandrini et Marci papae, etiam in
70 capitulis constare. Ex quibus, quod nos tantum
20 in usu habemus, illud tuum reliquis apud vos
usitatis annumerare conaris, sed frustra. Ego nempe
assertionem SS. Patrum de 70 capitulis nec volo
nec possum negare; nunquam tamen adeo ero insipiens,
Deo miserante, ut ipsos venerabiles CCCXVIII
Patres unquam aliquid sibi vel apostolicae doctrinae
contrarium suspicer constituisse. Imo, omnia eorum
vel apostolorum sententiis repugnantia non
dubito damnasse. Quis enim sani capitis duo simul
observari constitueret, quorum unum observatum
aliud observari prohiberet? Si enim, juxta tuum
caput, sacerdotes licite singulis noctibus cum suis

uxoribus dormiunt, quomodo ne in una domo habitent
observabitur? videlicet si in uno lecto jacebunt,
quomodo nec in una domo manebunt?
Sed nec hoc transibo quod tuae parti maxime putas
suffragari, quippe quod legitur in epistola S.
Gregorii, quod ipse diacones Siciliae ad continentiam
non coegisset, illos, inquam, tantum, quos
jam ante triennium nova prohibitio incontinentiae
conjugatos invenit. Nunquid tamen S. Gregorius
alicubi in eadem epistola praedictis concessit diaconibus
ut officium suum exercerent, si se, juxta tuum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.