PL 148, col. 1082
Utilis altercatio duorum de incontentia sacerdotum (Bernaldus Constantiensis; Al
caput, continere nollent? non utique. Novit enim
quod nec laicis quidem, nisi post triduanam continentiam
divina concedantur sacramenta, cum et ipse
David, quem Dominus secundum cor suum elegit,
panes propositionis non accepisset, priusquam a
sacerdote percunctatus se triduo continuisse respondisset [(Levit. 21)]
Quomodo igitur incontinentibus diaconibus
ministerium suum exercere permitteretur,
qui, juxta decreta sanctorum Patrum, cum ipsis sacerdotibus
ad divina sacramenta conficienda, percipienda,
vel saltem tractanda, non intermisse sed
quotidie debent parati esse?
Praeterea item apostolicus [(lib. III, epist. 34)] scribens
ad Leonem episcopum Catinensium [Catanensium],
hoc etiam subdiaconibus esse constitutum a
praedecessore suo testatur, ut qui eo tempore essent
conjugati, unum de duobus eligerent, id est aut se
ab uxoribus abstinerent, aut certe nullatenus ministrare
praesumerent. Diligenter etiam attendas S.
Gregorium ad tempus tantum a diaconibus Siciliae
continentiam non exegisse. Nam in eadem ipsa epistola
deliberavit ut nullus episcoporum deinceps aliquem
diaconem ordinare praesumeret, nisi qui se
caste victurum promisisset, nec praedictorum etiam
diaconorum aliquis ad sacrum ordinem perveniret,
qui se post prohibitionem tunc ante triennium factam
ab uxore non continuisset.
Quapropter manifestum est eumdem apostolicum
diacones [subdiaconos] tantum illius temporis et
loci ad continentiam non compulisse; quam tamen
deinceps, ab omnibus qui diacones vellent fieri, per
professionem statuit exigi. Quantum autem hoc tuae
parti adversetur, mecum tua charitas considerare
non gravetur. Tuum enim caput omnibus, etiam
episcopis, cujusque temporis conjugale opus frequentare
permittit, quod S. Gregorius vix in quibusdam
diaconibus ad tempus toleravit, nec tamen
sine poena; nam spem promotionis penitus ademit
eisdem. Incontinentiam denique concedis sacerdotibus,
imo episcopis, propter quam praedictus doctor
spem superioris gradus intercludit diaconibus.
Videlicet episcopi, juxta tuum caput, cum uxoribus
suis dormientes abrenuntiabunt castitati, quam ipse
etiam, ab omnibus qui deinceps vellent fieri diacones,
per professionem praecepit exigi! Cum in tantum
ergo S. Gregorius tuo adversetur capitulo, etiam
in hac causa ubi non parum rigorem canonum
mitigavit, et ubi quaedam tantum eo tempore toleranda
dissimulavit, patet etiam idiotis in quantum
tua pars impugnetur imo damnetur a generalibus
statutis ejusdem Patris, quae ipse, juxta districtionem
canonum, non tantum ad tempus sed omni tempore
deinceps observanda promulgavit, in quibus
etiam cohabitationem cum feminis sub anathematis
impositione, ut praedixi, sacerdotibus fecit prohiberi.