PL 148, col. 1083
Utilis altercatio duorum de incontentia sacerdotum (Bernaldus Constantiensis; Al
Sed adhuc forsitan, ut aliquantulum tuae parti
videaris suffragari, etiam in hujus temporis diaconibus,
ut in praedictis, incontinentiam contendis
esse tolerandam; sed frustra. Consequeretur enim
ut conjugium in quarta generatione etiam modo toleraretur;
quod idem doctor apostolicus [(lib. XII,
responsio ad VI interrogationem Augustini)] Anglis
noviter conversis ad tempus se concessisse profitetur.
Si enim hoc tempore alterutrum horum esset
tolerabile, potius tale conjugium modo esset sufferendum
quod saltem aliquando licenter legitur concessum,
quam incontinentia diaconorum, quae nusquam
ibi concessa, sed vix in paucis, ad tempus,
non tamen sine subsequente vindicta, ut praedixi,
legitur esse dissimulata. Ergo cum tale conjugium
modo nullatenus in aliquo, quantumvis ad continentiam
infirmo, sit tolerandum, multo minus hoc
tempore diaconorum incontinentia alicubi est sufferenda.
Ex his ergo rationibus tu ipse colligas quid de
sacerdotali fastigio censere debeas. Sed non jam
diutius in exquirendis rationibus demorabor, cum
quaelibet una praedictarum satis indubitanter tuum
destruat capitulum; quod non ex aliquo libro a sanctis
Patribus canonizato, sed ex Tripartita assumptum
est Historia; quae quamvis nobis non parum
ad notitiam rerum gestarum sit utilis, nunquam
tamen efficiet ut aliquid ei credam quod sacrae Scripturae
statutisque sanctorum Patrum, imo Spiritui
sancto, horum auctori, deprehendam adversari.
Beatus nempe Gelasius papa, scripturarum
indagator solertissimus, in decretis suis, ubi cum
eruditissimis LXX episcopis diversorum auctorum
tam Graecorum quam Latinorum libros examinavit,
et diligenter qui eorum essent recipiendi vel renuendi
deliberavit, nusquam eamdem Historiam
jamdudum a tribus Graecis compositam, recipiendis
adnumeravit Scripturis, sed ipsam in hoc tuo capitulo
respuendam esse monstravit, quippe venerabiliter
suscipiendo sanctorum Patrum decreta eidem
capiti, ut diximus, penitus contraria.
Fortassis autem contendis praedictae Historiae ideo
per omnia credendum esse, quod Cassiodorus ex
senatore monachus, vir in divinis et humanis litteris
eruditissimus, ordinavit eamdem. Sed hujus viri
persona, quantumvis veneranda, non poterit annullare
canonicas S. Patrum institutiones, quas, ut
praedixi, nullatenus observare valemus, si pro ejus
BERNALDO contra librum superiorem molam absque
inferiore feneranti [ f. versanti] ALBOINUS.