PL 148, col. 1085

Utilis altercatio duorum de incontentia sacerdotum (Bernaldus Constantiensis; Al

dumosa tui cornu petentis tironis divortia mihi
quasi tremulo pede vix itur, imo etiam milleformis
Protei species praepeti manu rapientis, impediente
variarum rerum instantia, heu! neque locus neque
tempus datur tibi vel ad pauca pro libitu respondendi.
Hinc urget enim vero quaedam nostrorum confratrum
antiquitus instituta orandi conditio; illinc
instat nostri senioris in expeditionem eundi ornatio;
cui [cujus] comitatu, ac si iniquae mentis asellus,
licet mille stimulis agitatus, vix ac vix enatavi;
quod tibi in aurem susurro non magno mei periculo.
Inter haec omnia, veluti ne dedignando praeterire
videar tui [tua] dicta, operam dare volo respondere
tibi vel ad aliqua.
Me, uti tuis litteris notatum esse percipio, canonicis

institutionibus decretisve in aliquo reclamasse
nullatenus consentio. Sed hoc nunquam confessum
fuisse erubesco, et adhuc confiteri non recuso,
omnique astipulatione firmando firmatum iri
desidero, nondum lege prohibitum, primo aditu
austeritate legis esse prohibendum vindicandumve,
sed parvulum magis lacte quam solido cibo enutriendum.
Ad hoc procul dubio tendit Gregorius
theologus; hoc etiam probat ipse, etsi luscus, Dei
videns Paphnutius, qui ambo, velis nolis, condescendunt
nostris infirmitatibus. Nam isto de ante consecrationem
usurpatis nondum in tantum, ut opinor,
tuo tertio capite, (quo tu quidem urbanae frontis
obstinataeque mentis supra modum haeres, canonizato)
sive propter quosdam infirmos ante synodum

jugalibus alligatos (quae res per tunc temporis non
tanti sceleris uti nunc esse perhibetur) sive propter
quosdam haereticos legitimas nuptias anathematizantes
Domino ALBOINO sacerdoti, non, ut Isboseth,
fraudulenter impetito [(II Reg. IV)] , sed Chusai Architofelis
perfidia fideliter praemonito [(II Reg. XVII)] ,

BERNALDUS, etiam improperanti charitatem offerre
paratus, ab eo benedici qui non solum maledici sed
etiam pro nobis voluit peccatum fieri.
Multum miror de tua fraternitate quod mihi tam
perturbato rescripsisti animo, cum nihil in litteris
meis invenisses, quod in litteris nescio si in tuis
aliqua ratione dignum tua offensione probasses.
Non enim invitus nec verecundus tam erudito praecipue
et amico cederem, si a te rationabiliter saltem
aliquatenus a vero deviasse monstrarer. Sed
Deus est testis conscientiae meae, rationes meas nullatenus
a vestigiis sanctorum Patrum exorbitasse,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.