PL 148, col. 1086

Utilis altercatio duorum de incontentia sacerdotum (Bernaldus Constantiensis; Al

cautius agente; illo autem inter canonice
tradita, sed non canonice prohibita misericordius
mediante; utrumque quasi geminum par, intus
ac foris, ante et retro oculatus, nulla caret ratione.
Anne etiam te, mi frater, non pudet tuam controversiam
in hoc defendisse a sancto Gregorio Sicilianos
diacanos suspensos ab officio, quasi pro quadam
poena fuisse, cum constet illum eosdem cum uxoribus,
post prohibitionem ante triennium factam,
caste cohabitare dignae remunerationi ascripsisse?
Eo autem tuo rite probato, eris mihi magnus
Apollo.
Quae autem convenientia quaeve ratio Tripartitam
Historiam, propter Eusebii scripta vix a Gelasio authenticis
approbata, neque ab eodem Gelasio, neque

ab aliquo doctorum repudiatam, triumque tum
saecularibus tum ecclesiasticis probabili testimonio
affirmatam, post tot saecula a nobis esse refutandam?
Nugae! aut fabulam te narrasse putas surdo, aut
quaeris nodum in scirpo. Quid plura? Si tu ita in nos
nostrosque confratres multo tibi et mihi meliores
pergis perplexa loqui; sed ponam digitum ori, ne
plus quam deceat presbyterum, arguar progredi. De
caetero uti coactus tui ipsius incitamento te aggrediar
nudis verbis, ut quid pudibunda Patris Noe
denudare non pavescis? cum certum sit te de eodem,
secundum tuam ipsius sectam, peccato esse
progenitum, qua ratione, quove modo, tu ipse peccatum,
in alio vis damnare peccatum? Cave ut tibi

sermonem faciam juxta Salomonem:
Ante suum tempus nimis exaltata juventus;
Ne male labatur, pede desursum retrahatur.
SUPERIORUM CONTROVERSIARUM IRREFRAGABILIS DEPULSIO ET PRAEDICTI CAPITULI PROSCRIPTIO.

videlicet ut non tam meae quam illorum sint judicandae.
Quapropter sine causa videris contra me
commotus esse, cum epistola mea tibi tantum sententias

sanctorum Patrum charitative describat,
quae non dico tuum, sed potius nescio cujus Sozomeni
capitulum anathematizabant. Deberes enim, ut
opinor, potius grates referre quam indignari, quod te
de cavendo anathemate ut amicum praemonui, ne si
Sozomeni capitulum [(in Tripartita lib. II, c. 14)]
reciperes, teipsum sub Gregoriano anathemate posuisses.
Ipse enim doctor apostolicus, imo per ipsum
Spiritus sanctus, omnes a Nicaena synodo dissentientes,
et omnia sacris canonibus adversa, in synodo
generali sub anathemate fecit damnari. Praedictum
autem Sozomeni caput, et omnes illud recipientes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.