PL 148, col. 1087

Utilis altercatio duorum de incontentia sacerdotum (Bernaldus Constantiensis; Al

sacratissimo canoni adversantur, quem
beatus papa Siricius, sanctus quoque Gregorius,
beatus etiam Hieronymus, et alii innumerabiles sancti
probant in excellentissimo statutum esse concilio,
aeque ut Evangelium venerando. Videat igitur
charitas tua quam periculoso anathemate plectantur
quicunque Sozomeni capitulo astipulari conantur,
De hoc itaque periculo fraternitatem tuam diligenter
praemonere curavi, pro quo te non offendere,
sed magis, si offensus esses, placare putavi.
Sed, heu! heu! res, ut opinor, in contrarium devenit.
Litterae enim tuae, si tamen tuae erant, tam male
tornatae te et amicam admonitionem sprevisse et insuper
contumeliosa respondisse denotant, nec tamen

aliquid me tibi scripsisse dignum contumelia
aliquatenus probant. Qua de re nondum censui credendum
esse te, meum videlicet amicum, sacra
Scriptura tam eruditum, unquam mihi talem rescripsisse
epistolam, quae et me, licet nulla ratione convictum,
blasphemaret, nec tamen tuam partem saltem
aliquo modo juvaret. Quam satis evidenter qua
invectione digna esset monstrarem, si non eam a
tali amico mihi transmissam accepissem. Quis enim
videre non valeat quam negligenter ipsa tuae voluntati
cum suis obscuris ambagibus deserviat, cum
eadem tuam intentionem non solummodo nihil juvet,
sed etiam prorsus impugnet? Indicat enim te nullatenus
sanctorum Patrum decreta respuisse; unde,
cum Veritas affirmet: Qui non est mecum contra me

est [(Matth. XII; Luc. XI)]
, et te eadem recepisse, et
per eadem te Sozomeni caput probavit anathematizasse.
Praeterea multiplicibus verbis confirmat ipsa rem
nondum lege prohibitam austeritate legis esse vindicandam,
cum potius tuae parti convenisset, si in
nondum lege prohibitis non austeritatem legis, sed
lenitatem exercendam dixisset. Quod saltem tuam
partem non adeo impugnaret, licet eam nihil penitus
adjici valet, cum res in qua praedictum caput
legem non dico mitigare, sed prorsus annullare conatur,
etiam ante CC annos et eo amplius, in generali
synodo legaliter sub anathemate interdicta
legatur.
Ipsa etiam epistola sanctum mihi laudat Paphnucium,
ut sub persona tanti viri aliquid persuadeat
quod a veritate dissentiat, sed frustra. Ipsum nempe
et ego laudo, quem stigmata Jesu in corpore suo
portasse libenter credo; nunquam tamen adeo desipiam
ut prius reverentia personae aliquid recipiam
quod sacrae Scripturae, imo Spiritui sancto sit contrarium,
ut de Sozomeni capitulo irrefragabiliter est
probatum, quod ipsum Sozomenum de beato Paphnucio
jam dudum defuncto potius credo finxisse,
quam in derogationem sanctitatis praedicti confessoris
suspicari praesumam ipsum talem protulisse
blasphemiam. Hoc est enim satis vulgare in libris
nunquam canonizatis, ut, cum naenias suas omnibus
incredibiles efficere velint saltem verisimiles, eis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.