PL 148, col. 1141

Apologeticus pro decretis Gregorii VII (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne · De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig

praedicta nostri apostolici statuta proscribere conabitur,
praesertim cum videat evidentissime eadem ex
SS. Patrum sententiis, imo ex divinis Scripturis
emanasse. Poteram vero quam plures alias rationes
superioribus adnectere, et innumerabilia SS. Patrum
exempla praefatis statutis assignare, sed ea hic consideratione

Domno ac venerando sacerdoti BERNARDO doctrina
ac moribus adornato, ADALBERTUS presbyter indignus
ejusque bonum indeficiens, quod est
Christus.
Multum de vestra salutatione gavisi sumus, sed
multo plus gauderemus, si quoquo modo ad invicem
conveniendi et dulce colloquium conserendi facultatem
haberemus. Quod cum nobis diversarum rerum
necessitas intercludat, saltem mutuam collocutionem
litterarum officio commendare non pigeat.
De judicio igitur domni apostolici super
publicos et contumaces apostolicae sedis proscriptores
aliquid nobis rescribere velitis, sicubi quidquam

authenticum eidem judicio adversum invenissetis.
Nam nos nihil adhuc illi contrarium reperimus, licet
diversorum Patrum statuta singulari diligentia evolvissemus.
In illis sane duos judiciarios ordines invenimus.
Unum de publicis criminibus; alterum, de
dubiis, licet veris, nondum tamen publicatis. Et ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.