PL 148, col. 1145
De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig
sum, stultus enim essem [est], qui in eo se primum
aestimat, ut bona quae viderit discere contemnat. Ille
etiam qui non ab homine didicit auctoritati Corinthiorum
cessit dicens: « Cui aliquid donastis, et
ego [(II Cor. II)] . » Hinc colligimus cum sedis hujus
super petram, quae Christus est, fundatae jus et
dominium constet, non posse abrogari: praesules
tamen ejus concedat ratio interdum commoneri.
De judicio autem apostolici facto super hos quos
tu vocas publicos et contumaces proscriptores, pro
nostra respondemus stultitia. Fecit quidem papa
quod est apostolicum, dum damnavit quos dixeras
publicos et contumaces, si tantum hanc [ fort. sed
hanc] dubietatem sequens epistola satis elucidabit
quae eos post litteratoriam confessionem damnatos
declarabit, ut Acatius patriarcha Constantinopolitanus
a sancto Felice papa legitur anathematizatus,
utpote litteris professus, nulla autem synodica vocatione
praeventus; aut confessos veraciter, aut convictos
regulariter; aut, si vocati canonice, ad reddendae
rationis judicium venire noluerunt.
Audi, Pater, quid S. Augustinus, qui Carthaginensi
concilio, ex apostolica auctoritate et ducentorum
septemdecim Patrum firmato interfuit, de sententia
ejusdem concilii ad clerum et plebem Hipponensium
inter alia dicit [(epist. 137)] : « Nuper in concilio episcoporum
constitutum est nullum clericum qui
nondum convictus sit suspendi a communione debere,
nisi ad causam suam examinandam se non
praesentaverit. » Ipsam autem praesentationem ipsum
demonstrat concilium, videlicet ut aut ipse accusatus
ad causam suam dicendam die statuta litteris
evocatus occurrat; aut aliquas veras necessitatis
causas probet, quibus occurrere non potuisse manifestum
sit. Et attendendum quia dicit, « non potuisse, »
nec dicit, non voluisse; similiter et de
accusatore, si ad concilium universale anniversarium
occurrere noluerit. Certe, sive accusator, sive accusatus
occurrere voluit et non valuit, Carthaginensis concilii
decretis absolutus erit. Consentit et Africana synodus
dicens: « Si infra annum causam suam purgare
contempserit. » Nota verba: non dicit, « non voluerit, »
sed « contempserit. » Unde Augustinus in libro
De poenitentia: « Nos vero a communione quemquam
prohibere non possumus, quamvis haec prohibitio
nondum sit mortalis, sed medicinalis, nisi aut sponte
confessum, aut in aliquo sive saeculari, sive ecclesiastico
judicio nominatum atque convictum. Quis enim
sibi utrumque audet assumere ut cuiquam ipse sit
accusator et judex? » -- « Ideo, » inquit S. Gelasius,
vocatur ad judicium certa quaecunque persona, ut
aut fateatur objecta, aut convincatur objectis. » Et
Antiocheni canones: « In conciliis, inquiunt, adsint
omnes qui se laesos existimant, et synodi experiantur
examen. »
Sed tu dicis duos esse judiciarios ordines: unum
de dubiis, licet veris, qui et indigeat induciis, scilicet
ut accusatus consulendo sibi provideat qualiter
de objectis commode respondeat; alterum, de manifestis,