PL 148, col. 1146
De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig
cui induciae minime sint concedendae, quia
non necessariae, et posteriori hoc ordine papam in
contumaces episcopos apostolica usum potestate.
Recipimus, domine, quod asseris, si conjunctionem
hanc quae est tantum, non addideris. Sunt quidem
duo judiciarii ordines, ut duo praecepta, ut duo peccandi
genera: unum scilicet in Dominum, alterum
in homines; ut duo adventus Domini: unus occultus,
alter manifestus; unus de quo scriptum est:
« Descendet sicut pluvia vellus [(Psal. LXXI)] , » alter
de quo scriptum est: « Deus manifeste veniet [(Psal.
XLIX)] . » De priori igitur judiciario ordine dicit
Apostolus: « Si quis frater nominatur fornicator, » etc. [(I Cor. V)] .
« Eam nominationem intelligi volens, » ut
dicit Augustinus, in lib. De poenitentia, « quae fit in
quemquam cum sententia ordine judiciario. » Noluit
enim hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis,
vel etiam extraordinario usurpato judicio,
sed potius ex lege Dei, secundum ordinem Ecclesiae,
sive ultro confessum, sive accusatum, atque convictum.
Hunc autem ordinem qualiter procedere ac tractari
oporteat describit B. Gregorius in commentario
ad Joannem Defensorem [(lib. XI, epist. 56)] , euntem
in Hispanias, decernens et catholicum statuens ut
considerata causarum qualitate alii sint accusatores,
alii testes, et ut, praesente accusato, sub jurejurando
dicatur testimonium scriptis alligatum, et
accusatus respondendi et defendendi se locum habeat,
et examinatio personarum accusantium ac
testificantium regulariter fiat. Hunc etiam judiciarii
ordinis modum Dominus innuit, cum in resuscitatione
puellae in domo jacentis mortuae, ac si in revelatione
causae non omnibus notae, quosdam discipulorum
suorum testes scilicet et patrem et matrem
puellae secum adhibuit [(Matth. IX, Luc. VIII)] .
Qualiter autem sit determinanda hujusmodi
conjecturalis controversia, describit Leo ad Rusticum
Narbonensem episcopum: « Quia sacerdotum
Domini matura volumus esse judicia, nihil possumus
in rebus incognitis, in cujusquam partis praejudicium
definire, priusquam universa quae gesta sunt
veraciter audiamus. » Et item alibi egregie dicitur:
« Non justum mediatorem, qui in incertis sic unam
partem audit, ut alteri parti nihil reservet. » Quid
vero sit faciendum, si accusatus post canonicas inducias
nec ipse venerit, nec impedimenti necessitates
probaverit, praescribit S. Gregorius in praedicto
commentario dicens [(lib. XI, epist. 56)] : « Quoniam
quidam aut apud locorum defensores, aut apud clarissimos
provinciarum judices, aut etiam, ut assolet, »
hic apud virum clarissimum « magistrum census
ingrediuntur, » et queruntur « tanquam ab alio
passi aliquid contra leges, aut aliter laesi, aut damni
facti testes volentes producere. At ne postea objiciatur
eis » quia per unam partem gesta confecta
sunt, « oportet illum qui impetitur in ipsa civitate
constitutum, ubi testimonia dantur, admonitum a
judice sive a defensore advenire et audire attestationes.