PL 148, col. 1148

De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig

celebrationem sibi missae interdicentis proterve
discidit, quia hunc, inquam, nisi canonice vocatum,
nisi regulariter exspectatum, damnare noluit. Unde
et ipse ad Martianum [(lib. II, epist. 27)] : « Nullus
sine cognitione damnandus est. »
Alter judiciarii ordinis modus est, quem et tu
dixeras, cum crimen non negatur, cum jam quasi
extra portam civitatis, sceleribus [scelerum] exsequiis
reus effertur. Hunc modum, nisi tua vel providentia
aliter judicaverit, in duos adhuc modos
subdividimus, et modum utrumque in synodum
vocari et ex judicio determinari volumus. Una scilicet
manifesti judiciarii ordinis species est, cum reus nec
se, nec admissum, quod objicitur, defendit, id est,
cum fatetur et se fecisse et faciendo peccasse. In hac

causa, accusatoribus nil facientibus, reus tantum ad
judicium vocatur, passurus quod confesso vel convicto
medicinaliter praescribunt pene singula folia
canonum. Secundum hunc modum videtur Apostolus
dixisse ad Corinthios: « Ego quidem absens corpore,
praesens autem spiritu, jam judicavi, ut praesens,
eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri
Jesu Christi, congregatis vobis, et meo spiritu, cum
virtute Domini nostri Jesu Christi tradere hujusmodi
Satanae in interitum carnis [(I Cor. V)] . »
Nota, quod dixit: « Congregatis vobis in nomine
Jesu, » quasi diceret: Collecto a vobis concilio, facto
a vobis conventu in nomine Domini, id est canonico,
ibi me spiritualiter vobiscum praesente, reus
judicetur, ibi a consortio Ecclesiae eliminetur; tunc

manifeste ei monstretur quia peccando ejus se jugo
subjugavit, ejus dico, qui jugum Domini abjecit. Et
hoc non privatae respectu injuriae, non alia intentione
nisi ut in eo intereat in mortem vergens carnalitas;
resipiscat aeterna quaerens spiritualitas; carne scilicet
intereat, ut spiritu salvetur. Item paulo superius:
« ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus
fecit [(Ibid.)] . » Quod exponens Ambrosius [(in I Cor. V)] ,
dicit: « Cognito opere isto, pellendum illum (peccantem)
fuisse de coetu fraternitatis. Omnes enim crimen
ejus sciebant, et non arguebant. Publice enim
novercam suam loco uxoris habebat. In qua re, neque
testibus opus erat, neque tergiversatione aliqua
poterat tegi crimen. »
Altera manifesti judiciarii ordinis species est,
cum purgatorie crimen conceditur, sed culpa removetur;
id est, cum [quis] fatetur se quod objicitur
fecisse, affirmat autem se [contra] legem ecclesiasticam
minime in hoc facto exorbitasse. Huic accusato
magnopere suademus concedendam synodum, scilicet
ut aut convincatur, aut probando suas partes
absolvatur. Hoc modo secum agi debere clamant
nunc proscripti ab apostolico praesule. Hujus judiciarii
ordinis formam dabant nobis plures propter
justitiae defensionem accusati, plures tyrannidem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.