PL 148, col. 1149

De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig

praelatorum experti. Quibus in conventu auditis, ipsi
persaepe objecti honestatem suadendo sunt absoluti,
compressores eorum, relato in se crimine, damnati.
Sic Constantia episcopum Carlomannum, qui
eam ex inobedientia accusavit, perorata inobedientiae
dignitate, quasi infernalem furiam exsufflavit.
Hujus autem regulam et actionem controversiae
praescribit concilium Sardicense: « Si episcopus
quis forte iracundus (quod esse non debet), cito,
aspere, commoveatur adversus presbyterum, sive
diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia
voluerit, providendum est ne innocens damnetur,
aut perdat communionem. Et ideo, habeat potestatem
is qui abjectus est ut episcopos finitimos interpellet,
et causa ejus audiatur ac diligentius tractetur,

quia non oportet ei negari audientiam roganti.
Et ille episcopus, qui aut juste aut injuste eum abjecit
patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut
vel probetur sententia ejus a plurimis, vel emendetur.
Tamen priusquam omnia diligenter et fideliter
examinentur, eum qui fuerat a communione separatus
ante cognitionem nullus debet praesumere, ut
communioni societ. »
Notentur verba quae dicuntur, « ut sententia ejus
probetur, vel emendetur, » scilicet ut discussione
facta, sententia ejus qui damnaverat, si juste secum
agit, probetur; si ratione caret, emendetur. Cum
ergo neminem praepropere seu praepostere damnari
lex patiatur ecclesiastica, probabiliter dicimus. si
qui episcoporum a papa regulariter ad synodum

vocati non venerant, vel certas impedimenti necessitates
non probaverant, officii suspensionem
meruerant, audiendo tamen humano Augustini [( epist.
50, circa finem)] consilio in epistola ad Bonifacium:
« In hujusmodi causis, ubi per graves dissensionum
scissuras non hujus aut illius hominis est periculum,
sed populorum strages jacent, detrahendum est
aliquid severitati, ut majoribus malis sanandis charitas
sincera subveniat; » et Leone [(epist. 92, ad finem)]
ad Rusticum Narbonensem episcopum dicente:
« Sicut quaedam sunt, quae nulla possunt ratione
convelli, ita nonnulla [multa] sunt quae aut
pro consideratione aetatum, aut pro necessitate rerum
oporteat temperari, illa semper conditione servata,

ut in his quae vel dubia fuerint aut obscura, id
noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis
contrarium, nec decretis SS. Patrum inveniatur
adversum. »
Praeterea decreta Triburensis synodi concilii,
cui interfuit catholicus Arnolfus rex, praescribunt
nobis tantum tria, quae mereantur episcopale
anathema: unum scilicet, « si ad synodum quislibet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.