PL 148, col. 1150
De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig
canonice vocatus venire contempserit; secundum,
si praesentatus praeceptis sacerdotalibus non
obedierit; tertium, si ante finitam causae suae examinationem
a synodo profugus abire praesumpserit. »
Ne vero haec synodus ex loci humilitate demereatur
auctoritatem, audiatur Gelasius in epist.
ad episcopos per Dardaniam constitutos: « Confidimus,
inquiens, quod nullus jam veraciter Christianus
ignoret uniuscujusque synodi constitutum,
quod universalis Ecclesiae probavit assensus, nullam
[non aliam] magis exsequi sedem prae caeteris
oportere quam primam: quae et unamquamque synodum
sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione
custodit, pro suo scilicet principatu, quem
beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum
[(Matth. XVI)] ,
Ecclesia nihilominus subsequente, et
tenuit semper et retinet. »
Et beatus Isidorus [(lib. VI, c. 15)] post descriptionem
authenticarum Scripturarum, et Nicaenae, Constantinopolitanae,
Ephesinae, Chalcedonensis quoque
synodi, addidit: « Si qua sunt concilia a SS. Patribus
instituta, post istarum IV auctoritatem, et custodienda
et recipienda decrevimus. » Hinc et Augustinus
De vera religione [(tom. I Operum)] dicit:
« Aeternam legem mundis animis fas est cognoscere,
non est fas judicare. » In istis autem temporalibus
legibus, quanquam de his homines judicent,
cum eas instituunt, tum, cum fuerint institutae atque
firmatae, non licebit judici de ipsis judicare, sed
secundum ipsas. Et per Carthaginenses canones
dicitur: « Quae vel facta, vel dicta superius comprehensa
sunt, vel ab aliis conciliis conscripta, quae
secundum legem inveniuntur, custodire nos oportet.
Si quis vero statuta supergressus corruperit, vel
pro nihilo habenda putaverit: si laicus est, communione;
si clericus, honore privetur. »
His de judicio papae responsis, pro mea stultitia
tuae, Pater, jussioni liceat me, antequam de Simoniacis
et excommunicatis respondeam, quaedam quae
nos idiotae utrinque conferimus tecum agendo deliciari.
Persona igitur apostolici exigit ab eo ut si
Ecclesiae quae se suo credidit patrocinio consultum
voluerit, si id quod dicitur esse decreverit, gladium
spiritus evaginet in episcopos qui non per ostium
intraverant, qui eum praecipientem quod apostolica
clamat auctoritas non audierant, id sibi necessitatis
imponentes, ut in correctionem ecclesiasticorum
opera utatur saecularium, ut quorum esset speculum
vitae clericorum de agendis consulere, sibi
modo arrogent clericis magistrare. Tracta igitur,
quod aiunt, a tergo legis ecclesiasticae materia, non