PL 148, col. 1157

De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig

XIII). » Ad hunc modum credimus et hos posse
ecclesiastica efficere sacramenta, dum nondum eos
publicavit, et quodammodo ante episcopalem ecclesiasticam
excommunicationem ab Ecclesia praejudicarie
eliminavit eorum se effrenis contumacia.
Ab illis vero qui de haeresi Simoniaca
sunt evidenter rei, etsi nondum publice judicati,
firmiter diffitemur Ecclesiae sacramenta posse confici.
Publica enim et fronte carens praesumptio major
est ipso scelere admisso. Quae, dum claret, evidens
est exemplar peccandi; qui dicit, nisi me, me imitamini.
Verbi gratia, qui honores Simoniace acquisitos
non deponit, quid aliud, nisi Simonem, in quo
vivit, imitandum proponit? Qui autem pudibunde
et tantum ante Deum peccat, quandoque esse metuet

quod videri pudet.
Sed oppones mihi, scio, Cum usus quotidie nobis
praesentet unum eumdemque Simoniacum, alii cuiquam
Christiano adhuc inexpertum, alii vero perlucere
manifestum, quomodo ille sacramentum nescienti
conficiet, quod quantum ad scientem conficere
non valet? Respondetur: Justa mens ex fide
vivit [(Rom. I)]
. Fidei effectus salubrius creditur quam
cum ratione investigetur. Dico equidem quia
illud quod per Simoniacum non posse confici creditur,
illud inquam, alicui simpliciter credensi et
fideliter nescienti sacramentum esse, fides
operatur. Ipse tamen conficiens, ex hoc, quod
conficit, damnatur. Ne mireris, quia per fidem sacramento
reficitur accipiens. Audi, quia sacramenti

gratia participatur etiam non accipiens. Augustinus
in sermone ad infantes ad altare de sacramento [(De consecr. d. 4. c. 131, Nulli est)] :
« Nulli
est aliquatenus ambigendum tunc unumquemque
fidelium corporis sanguinisque Dominici participem
fieri, quando in baptismate membrum Christi efficitur;
nec alienari ab illius panis calicisque consortio,
etiam si, antequam panem illum comedat et
calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis
Christi constitutus abscedat. Sacramenti quippe illius
participatione ac beneficio non privatur, quando
ipse hoc quod illud sacramentum est invenit. » Ne
igitur dubites simpliciter credentem salubriter illud
accipere ab illo quem nescit haereticum; audi etiam,

quod simplicitatem [ f., simplicitas] fidei efficaciter
accipit ab eo quem scit haereticum. Augustinum in
eodem sermone [(24 q. 2, c. 40, Si quem forte)] : « Si
quem forte, inquiens, coegerit extrema necessitas,
ubi Catholicum per quem accipiat non invenerit, et
in animo, pace catholica custodita, per aliquem extra
unitatem catholicam positum acceperit quod erat
in ipsa catholica unitate accepturus, si statim etiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.