PL 148, col. 1158
De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig
de hac vita migraverit, non eum nisi catholicum
deputamus. Si autem fuerit a corporali morte liberatus,
cum se catholicae congregationi etiam
praesentia corporali reddiderit, unde nunquam corde
discesserat, non solum non improbamus quod fecit,
sed etiam securissime verissimeque laudamus. Quia
praesentem Dominum [Deum] credidit cordi suo, ubi
unitatem servabat. »
Discamus ergo, quia si cum Simoniaco ago, qui
est adhuc tantum de manifestis, nondum de publice
damnatis, cum illi, inquam, quaedam Ecclesiae sacramenta
conficere nequeant, cum perfecti nec
illos posse conficere, nec se confecta ab eis accipere
credant, tamen quod non habeat nequitiam dantis,
accipit pleniter fides et sapienter simplicis et simpliciter
sapientis, totum implente gratia Jesu, sicut
in illo felici latrone, cui, ut Augustinus ait, « quod
ex baptismi sacramento defuit, benignitas Dei spiritaliter
adimplevit. »
Hoc autem distare videtur inter manifeste reos et
publice excommunicatos, quia cum excommunicatis
communicare prohibemur, nisi convertantur. Cum
manifestis et nondum judicatis conversari oportet, ut
convertantur. Illis nefas est, ut dicamus ave, nefas
est cum illis vel cibum sumere. Cum istis permittit
Apostolus communicare dicens: « Non utique fornicariis
hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis
servientibus, alioquin debueratis ex hoc mundo
exisse [(I Cor. V)] . » Illorum igitur, qui manifeste
sunt rei, formam habuerunt publicani et peccatores,
cum quibus Salvator manducaverat [(Matth. IX)] .
Excommunicati autem significantur per illos quos
Apostolus Satanae tradiderat [(I Cor. V)] . Hujusmodi
manifestis, nondum publice judicatis, ego communicans,
me non excommunico, dum hominem ut
Christianum diligens, factum ejus, ut non Christiani,
improbo, praescribente Augustino: « Duobus modis
non te maculat malus, si non consentias et si redarguas, »
hoc est, non communicare, non consentire.
Cummunicatur quippe, quando facto ejus consortium
voluntatis, vel approbationis adjungitur.
Ab his autem, id est Simoniacis, licet nondum
publice excommunicatis, non posse clericos ordinari,
non posse Dominicum corpus confici, credas
apostolicis Innocentio et Paschali. Innocentius papa
de Simoniacis dicit: « Asseritur eum qui
honorem amisit honorem dare non posse. Nec acquiescimus
ullum aliquid ab eo accepisse. Quia nil
erat in dante, quod alius ab eo posset accipere. Et
verum est certe, quia quod non habuit, dare non
potuit. » Audi Paschalem papam in epistola ad Mediolanensem
Ecclesiam: