PL 148, col. 1159
De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig
« Quicunque sacros ordines ad pretium largiuntur,
cum Juda pessimo mercatore peribunt: qui
pro XXX argenteis aeterni Filium vendidit Parentis.
Audiat hoc haereticus, audiat et Christianus. Audiat
et ille, qui hanc haeresin vult rabido ore auctorizare.
Istis dico: Ubi est quod accepistis? Illis dico: Ubi
est quod dedistis? Infelices infeliciter sibi invicem
contra campserunt: hic, ut consuleret suae philargyriae;
ille, ut satisfaceret propriae nequitiae. Quapropter
nec ille habet pretium, nec illi babent Christum.
Exsulta, Christiane, quia quod Judas vendidit
et Judaeus emit, tu acquisisti. Grande bonum suo
malo operati sunt nobis ambo. »
Item in eadem: « Si tali exterminio traditus est
qui vendidit Christum, quid erit de sociis ejus qui
emunt vel vendunt Paracletum? Nunquid non pares
sunt in ultione qui pares sunt in crimine? Ille vendidit
Filium. Isti, quantum in se ipsis est, Spiritum
sanctum conantur vendere. »
Cum autem quidam, domine, et maxime apud vos,
blandiantur sibi, affirmantes se non esse Simoniacos,
quia non emerint vel vendiderint ecclesias, vel altaria,
sed res et commoda ecclesiis attinentia, audi
eumdem Paschalem in eadem epistola: « Si quis
objecerit non consecrationes, sed res ipsas quae ex
consecratione proveniunt, vendi, videtur quidem
aliquid dicere, nihil autem penitus sentire. Nam
cum corporalis Ecclesiae aut episcopus, aut abbas,
aut alius aliquis sine rebus corporalibus et exterioribus
in nullo proficiat, sicut nec anima sine corpore
temporaliter vivit, quisquis eorum alterum
vendit, sine quo alterum haberi non provenit, neutrum
non venditum derelinquit. »
Quid quod etiam missa a talibus nequeat celebrari,
declarat quidem in eadem: « Nunquid maledictus
sua benedictione panem in Christi carnem
poterit vertere, maxime cum quidquid benedixerit
Dominus se maledicturum asserit? » Et post pauca:
« Si haeretici sacerdotes voces exhortationum non
possunt fari, quomodo valeant vinum in Christi
cruorem vertere? Et si Dominus praecepit nequaquam
dari homicidis, adulteris, rapacibus et caeteris
criminalibus peccatis irretitis, corpus et sanguinem
suum usque ad satisfactionem, quomodo ipse
dabit sacerdotium usurpanti per Simoniacam haeresim
ubique damnatam? »
Quantum noceat audita eorum missa, audi eumdem:
« Cum ergo tales episcopos, vel abbates, vel
reliquos clericos non devitamus, si eorum missas
audiamus, vel cum eis oramus, excommunicationem
cum eis subimus. Quos quidem sacerdotes esse
saltem credere omnino errare est, cum Petrus