PL 148, col. 1160
De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig
Simoni dicat: Pecunia tua tecum sit in perditionem,
quoniam donum Dei existimasti cum pecunia possideri [(Act. VIII)] .
» Ubi cum existimasti dicitur,
patet quia non pro eo quod fecerat, sed quia se facere
posse crediderat, condemnatur. Patet igitur
ex praedicta auctoritate nec clericos ab eis ordinari,
nec Dominicum corpus posse confici, sed ipsos ex
voce Petri esse perditos clericos. Et si praedicta duo
sacramenta non conficiunt, certe nulla, nisi forte
solum baptisma, conficere possunt. Et ut scias quia
nullo modo ecclesiastica sacramenta fieri possunt
a Simoniaco, audi ex apostolico decreto annullata
esse omnia quae facta videbantur a neophyto.
Defuncto Romanae sedis praesule XCIV Paulo hujus
nominis primo, Constantinus quidam a
laico in papam consecratus sedem apostolicam per
annum et mensem obtinuit. Episcopos scilicet,
presbyteros, et alios diversi gradus, infra hoc temporis
spatium ordinavit; omnia quae apostolici erant
fecit. Inter haec quidam Romanorum, abhorrentes
caput Ecclesiae Romanam sedem a neophyto invasam,
Stephanum natione Siculum, ecclesiasticis
traditionibus eruditum, impetrato cleri ac populi
consensu, Constantino deposito, Stephanum illius
nominis III [BARON., Steph. IV] papam XCV, apostolici
apicis consecratione sublimaverunt.
Hic mox directis legatis ad reges Franciae Carolum
et Carolomannum, qui defuncto nuper patri
Pipino successerant, eorum assensu XII episcopos
probabilioris vitae et scientiae insignioris de Francia
adscivit; advocatisque insuper Apuliae, Campaniae,
Italiae praesulibus, synodum Romae in ecclesia
Salvatoris celebravit. Ibi omnia Constantini statuta
ex communi judicio scinduntur, scripta ejus in praesenti
comburuntur. Ipse Stephanus papa cum clero
prostratus poenituit se unquam papae neophyto obedisse,
se de manibus ejus communionem accepisse.
Decretum est igitur in concilio eodem sub anathematis
vinculo nullum dehinc neophytum ad episcopalem
aspirare apicem. De episcopis autem, presbyteris
et caeteris quos infelix Constantinus consecrando
ordinaverat, statutum est ut omnes ecclesiasticis,
quos per eum sibi vindicaverant, honoribus
exspoliati, descenderent ad solos illos gradus in
quibus constiterant, priusquam ab eo ad altiora
provecti fuerant. Si quos tamen ex illis sub modio
latentes candelabrum [(Matth. V)] Ecclesiae sibi super
imponendos exposceret, ipsi a clero et populo
iterum electi, iterum quasi non antea a Constantino
papa consecrati, depositum tantum, et
nunquam altiorem merentur honorem. De his autem,
si qui per eum de laicis in presbyteratum sive