PL 148, col. 1379
Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne
( Jun. 25), et Guibertum, Ravennatem quondam
episcopum, set jam triennio a papa Gregorio inrecuperabiliter
depositum et anathematizatum,
sibi non in papam, set in heresiarcham elegit.
Deinde apud Magontiam conventu facto, eandem
ipsam electionem a quibuscumque potuit confirmari
fecit. Jam autem mediante Octobri, Heinricus expeditionem
in Saxoniam iterum parans, a militibus
Roudolfi itinere unius diei fugatur, quamvis in eadem
congressione Roudolfus rex piae memoriae occubuerit
( Oct. 15). Ille, inquam, alter Machabeus
cum inter primos hostibus instaret, in servitio sancti
Petri occumbere promeruit, et postea uno die superstes,
omnibus suis rite ordinatis, ad Dominum
migrasse non dubitatur Idibus Octobris. Regnavit
autem tres annos et dimidium. De cujus obitu omnes
religiosi utriusque sexus, et maxime pauperes, doluerunt.
In cujus animae commendationem Saxones
innumerabiles elimosinas fecerunt. Erat enim
procul dubio pater patriae, servantissimus justiciae,
indefessus propugnator sanctae aeclesiae. Sepultus
est autem apud Merseburc gloriosissime. Eodem die
decessionis ejus in Longobardia milites prudentissimae
ducis Mathildae fugantur ab exercitu pene
totius Longobardiae, apud Vultam prope Mantuam.
Ipsa quoque die Gisilbertus religiosissimus presbiter
et monachus et Roudolfi regis ad papam legatus,
Longobardiae requievit in pace. His temporibus
Heinricus totam Italiam adeo conturbavit, ut nullus
secure ad limina apostolorum posset ire, qui non
prius abjuraret, quod ad papam Gregorium diversurus
non esset.
MLXXXI.
Heinricus post obitum Roudolfi regis Veronam in
pascha venit, et inde ad invadendam Romam,
cum suo non apostolico, set apostata Guiberto, utputa
domni apostolici non semel perjuro et anathematizato,
profectus est, set inacte reversus est.
Eodem tempore principes regni Teutonicorum, scilicet
archiepiscopi, episcopi, duces, marchiones et
comites, conventu facto, Heremannum nobilem virum
sibi in regem elegerunt; qui statim de eodem
conventu aciem contra fautores Heinrici direxit.
Ipsi enim electionem ejus impedire volentes, eodem
tempore maximam multitudinem contraxerunt; set
novo rege ex improviso irruente, omnes penitus aut
cede prostrati sunt, aut inrevocabiliter fugati, licet
regiis militibus se insequentibus non parvo praestarent