PL 148, col. 1380
Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne
numero. Quapropter rex de divino auxilio tali
triumpho certificatus, eadem nocte in campo victoriae
castra metatus est, et postea ad subjugandum
sibi regnum digressus est. Electus est autem ante
festivitatem sancti Laurentii, et in sequenti die post
festivitatem ejusdem sancti, de inimicis triumphavit
in confinio Bajoariae, in loco qui dicitur Hostete.
Postea in Saxoniam consecrandus discessit.
MLXXXII.
Heremannus rex natalem Domini gloriosissime
celebravit Goslarie; ibi etiam in festivitate sancti
Stephani, eo quod patronus ejus fuerit, regiae dignitatis
unctionem et coronam, principibus regni annitentibus,
ab episcopis sollemniter accepit. Heinricus
autem in Italia, assumpto apostata suo Guiberto,
iterum Romam invasurus proficiscitur, adunata
multitudine scismaticorum; ibique ea aestate moratus
pene incassum laboravit, nisi quod milites suos
quibusdam castellis, ut facerent werram Romanis,
imposuit, quia eum nec hac vice Romam intrare
permiserunt. Ignem quoque in domum sancti Petri
per quendam traditorem immittere voluit, set Dei
misericordia protegente non potuit. Cogitavit enim,
ut de improviso portas irrumperet, si Romani
derelictis propugnaculis ad incendium restinguendum
concurrerent; unde ignem domibus quibusdam
Sancto Petro contiguis immitti fecit. Set domnus
apostolicus huic versutiae obviavit; nam primum
viso incendio, omnes milites Romanos, ad propugnacula
defendenda transmisit, ipseque solus fiducia
sancti Petri fretus, facto signo crucis contra
incendium, ignem progredi ulterius non
permisit. Igitur Heinricus capto venerabili episcopo
de Sutria, aliisque nonnullis, suoque apostata
Guiberto in Tiburtina urbe ad infestandos Romanos
derelicto, ipse Longobardiam revertitur. Heremannus
autem rex multum de adversitate sedis
apostolicae dolens, eamque de manibus Heinrici liberare
volens, expeditionem in Italiam paravit,
unde et de Saxonia in Sueviam venit.
MLXXXIII.
Heremannus rex natalem Domini in Suevia cum
principibus regni satis honorifice celebravit. Inde
cum exercitum in Longobardiam promovere vellet,
molesta sibi legatio de Saxonia venit; quippe quod
Otto dux prudentissimus miles obierit, quem in
Saxonia pro capite omnium suorum reliquit; in