PL 148, col. 1388

Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

quem pridie, id est in festivitate sancti
Thomae, cum aliis clericis presbiterum fecit; inter
quos et horum cronicorum scriptorem in eadem sollemnitate
ad presbiterium promovit, eique
potestatem ad suscipiendos penitentes ex apostolica
auctoritate concessit.
MLXXXV.
Heremannus rex natalem Domini Goslarie celebravit,
ad quem praetatus Ostiensis episcopus
post epiphaniam pervenit in Saxoniam,
et colloquio interfuit quod Saxones
contra Heinrici fautores condixerunt ( Jan.
21), ut hoc illis probarent, se jure Heinricum devitare
ut excommunicatum. Quod et facto colloquio,
decima quinta die post epiphaniam firmissime probaverunt,

ea videlicet ratione, quia Romanus pontifex
illum eis a se in Romana sinodo anathematizatum
literis denunciaverit. Adversarii autem
eis objecerunt, quod papa eum nequiverit excommunicare,
eo quod expoliatus non potuerit vocari,
judicari, sive damnari. Ad haec Saxones responderunt,
se judicium sedis apostolicae non debere
detractare, nec posse; hoc cum illo potius
tractandum, qui illum damnaverit, non cum
Saxonibus, qui damnationi ejus non interfuerint,
qui sedis apostolicae judicio nullam retractationem,
set obedientiam debuerint. Ita igitur soluto colloquio
discessum est ab invicem. Eo tempore Hildinisheimensis
episcopus cum suis sequacibus

manus Saxonum vix evasit, eo quod contra commune
votum totius Saxoniae Heinricianis se admiscuerit.
Pro eadem etiam culpa comes Theodericus
eodem tempore occisus est a nostrae partis fautoribus.
Praefatus quoque sedis apostolicae legatus praedicto
episcopo, cum nollet resipiscere, officium penitus
interdixit. Heremannus rex in Quitelineburg
pascha celebravit ( Apr. 20); ubi ut legatus domni
apostolici in ipsa paschali epdomada generalem sinodum
cum archiepiscopis, episcopis et abbatibus
sancti Petri fidelibus sollemniter celebravit.
Interfuit autem huic sinodo Gebehardus reverentissimus
Juvavensis archiepiscopus. Item venerabilis
Hartwicus Magideburgensis archiepiscopus cum suis
suffraganeis. Item suffraganei Mogontinae sedis de
Saxonia. Nam Wirceburgensis episcopus et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.