PL 148, col. 1389

Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

Wormaciensis, Augustensis quoque et Constantiensis
de Alemannia, quia ipsi canonica necessitate impediti
venire non poterant, per legationem suam se
sancto concilio repraesentaverunt, seque per omnia
ejusdem sinodi statutis assensuros mandaverunt.
Rex etiam Heremannus cum suis principibus eidem
sinodo interfuit. Cum igitur omnes juxta ordinem
suum consedissent, prolata sunt in medium decreta
sanctorum Patrum de primatu sedis apostolicae,
quod nulli unquam liceat ejus judicium retractare,
vel de ejus judicio judicare; quod et totius sinodi
publica professione laudatum et confirmatum est.
Et hoc utique contra Heinricianos, qui fideles sancti
Petri constringere voluerunt, ut excommunicationem
domni papae Gregorii super Heinricum cum

illis retractare praesumerent. Quidam autem Babinbergensis
clericus, nomine Gumpertus ,
Romani pontificis primatui derogare volens, in mediam
sinodum se contulit, asserens Romanos pontifices
hunc sibi primatum ascripsisse, non aliunde
concessum hereditasse, videlicet ut nullus de eorum
judicio judicare debeat, nec illi alicujus judicio subjaceant.
Qui cum aperte a tota sinodo confutaretur,
praecipue tamen a quodam laico convictus est per
evangelicum: Non est discipulus super magistrum [(Matth. X, 21)]
.
Cum enim hoc generaliter in omnibus
aeclesiasticis ordinibus observandum deputetur,
ne major a minore judicetur, quis hoc vicario sancti
Petri denegare poterit, quem omnes catholici
pro domino et magistro venerantur? In eadem sinodo

ordinatio Wecilonis Mogontini invasoris, et Sigefridi
Augustensis, et Norperti Curiensis, immo
omnes ordinationes et consecrationes excommunicatorum
penitus irritae judicatae sunt, juxta decreta
sanctorum patrum Innocentii, Leonis primi,
Pelagii, atque ejus successoris Gregorii primi. Item
secta praedicti Wecilonis ejusque sociorum sub anathemate
damnata est, quae asserit seculares rebus
suis expoliatos aeclesiastico non subjacere judicio,
nec excommunicari posse pro suis excessibus; quaeque
excommunicatos absque reconciliatione recipi
posse contendit. Statutum est autem ibi ut quicumque
ab episcopo suo, nec officio nec communione
privato, excommunicatus esset etsi injuste, nullatenus

tamen reciperetur ad communionem, nisi absolutus
aeclesiastico more. Similiter et pro sacrilegio excommunicatos
decrevit sancta sinodus non recipiendos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.