PL 148, col. 1390
Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne
absque solita reconciliatione, etsi jam dudum quod
sacrilege sibi vendicaverant reddidissent. In eadem
sinodo presbiteris, diaconibus, subdiaconibus perpetua
juxta decreta sanctorum patrum indicta est continentia.
Item statutum est ne laici pallas altaris
vel sacra vasa contingant. Item, ne laici decimas
sibi vendicent in proprietatem, nec etiam in beneficium,
nisi concessione legitimorum possessorum.
Item, ut vernum jejunium in prima epdomada
quadragesimae, aestivum in pentecoste semper celebretur.
Item, ne quis caseum vel ova comedat in
quadragesima. Item sinodali judicio confirmata et
laudata est ordinatio domni Gebehardi Constantiensis
episcopi, immo omnia quae praefatus sedis apostolicae
legatus, cum esset Constantiae, ordinavit.
Item ibi mota est quaestio de consanguinitate
ipsius regis et uxoris suae, unde rex in media synodo
surrexit, seque de hac re judicium sanctae sinodi
per omnia observaturum professus est. Sancta
autem sinodus hanc causam in praesenti canonice
examinari non posse judicavit, eo quod legitimi
accusatores non adessent. In fine autem sinodi sententia
anathematis cum ardentibus candelis promulgata
est in Gibertum heresiarchen, sedis apostolicae
pervasorem, et in apostatas sancti Petri, Ugonem
Album, Johannem Portuensem exepiscopum,
Petrum excancellarium. Item in Leomarum Bremensem,
Utonem Hildinesheimensem, Ottonem
Constantiensem, Burchardum Basilensem, Houzemannum
Spirensem exepiscopos. Item in Wecilonem
Mogontinum pervasorem, Sigifredum Augustensem,
Nortbertum Curiensem; in hos, inquam, et
in omnes eorum complices inevitabilis sententia
anathematis promulgata est. Sed hi omnes
adversarii aecclesiae Dei in tertia epdomada
post finitam sinodum, suam Moguntiae collegerunt
non sinodum set conciliabulum. In quo umbratilem
sententiam excommunicationis contra fideles
sancti Petri deprompserunt; utpute nequaquam illos
excommunicare valentes, set apertissime se ipsos a
communione catholicorum sequestrantes, ut non
tantum judicio sanctae aecclesiae, sed et proprio eorum
judicio, sicut omnes heretici, a catholicis essent
separati. Sedes quoque catholicorum episcoporum
viventium temeraria cupiditate cecati sibi vendicare
non timuerunt. Deus autem omnipotens suis
fidelibus per se ipsum auxiliari non cessavit, suumque