PL 148, col. 1394

Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

laudibus civium, clericorum et laicorum in sedem
suam restituto, congruoque praesidio militum
civitati imposito, ipsi cum magna gloria et letitia
singuli in sua redierunt. Factum est autem hoc praelium
in sequenti die post festivitatem sancti Laurentii,
videlicet in anniversaria die, quando et Heremannus
rex cum Suevis Bajoarios devicit. Ego
quoque ipse, qui haec chronica a 1054o anno dominicae
incarnationis hucusque perduxi, de praedicto
praelio non tam aliorum relata, quam quae ipse
vidi et audivi, ad laudem et gloriam Dei fidelibus
annunciare curavi. Reverentissimus abbas de
cella sancti Blasii, nomine Gisilbertus, migravit ad
Dominum 6. Idus Octobris, cui venerabilis Uto ejusdem
monasterii prior in abbatiam successit.

Chonradus comes, frater Heremanni regis,
set indefessus fautor Heinrici, in fine tamen, ut
aiunt, reconciliatus aeclesiae, in Jerosolimitano itinere
obiit. Beatus Anselmus, quondam Lucensis
episcopus, ipso eodem depositionis suae anno innumerabilibus
miraculis cepit coruscare, qui
post obitum venerabilis papae Gregorii VII fideles
sancti Petri contra tirannidem Heinrici adhuc in
carne vivens multum incitavit, set multo plus post
obitum suum miraculis coruscans eosdem contra
eundem persistere confortavit. Unde et pars Heinrici
de die in diem cepit deficere, catholici autem in fidelitate
sancti Petri non cessaverunt proficere.
Heinricus tamen prope nativitatem Domini quoddam
castellum in Bajowaria obsedit ( Dec ), et, ut

aiunt, in eadem obsidione natalem Domini voluit
celebrare. Quo audito, Welf et Berthaldus duces non
cum magna multitudine Suevorum et Bajoariorum
derepente supervenientes, de obsidione eum discedere
non permiserunt, nisi prius accepta securitate
ab ejus principibus, ut colloquium fieri permitteret,
in quo diutina regni discordia quoquo modo
tandem idoneum finem accipere posset. Accepta
igitur securitate, locum ei cum pace discedendi
concesserunt; sicque ipse in ipsa vigilia natalis Domini
compulsus est, ut festum suum alibi celebraret.
Duces autem ad sua cum pace et leticia
rediere, statimque cum reliquis regni principibus
praedestinatum colloquium ad Opinheim in tertia

ebdomada quadragesimae communiter condixere.
MLXXXVII.
Heremannus rex nativitatem Domini Saxoniae celebravit.
Berthaldus comes, sancti Petri fidelissimus
miles, contra scismaticos strenuissime dimicans

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.