PL 148, col. 1393

Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

resistere non valens, ad tempus eis locum
dedit. Ipsi autem Herbipolim ad obsidendos fautores
Heinrici processerunt, et adjunctis Saxonibus
eandem sepi circumdederunt. Interim Heinricus
exercitum viginti milium pene inter pedites et equites
congregavit, et ad civitatem liberandam jamquinque
septimanis obsessam aciem direxit. Quo
audito fideles sancti Petri, soluta obsidione, obviam
ei duobus miliariis, non tam multitudine sua quam
misericordia Dei et justitia sancti Petri, non tam
armis quam virtute sanctae crucis confisi processerunt.
Unde et crucem altissimam in quodam plaustro
erectam et rubro vexillo decoratam usque ad locum
certaminis secum deduci fecerunt. Welf quoque dux
cum sua legione, et Magideburgensis legio relictis

equis pedites incedebant ( Aug. 11). Cum autem
jam jam congressuri essent, omnes in terram prostrati
celum oratione penetraverunt, quam pro eis
ibidem reverentissimus Magideburgensis archiepiscopus
cum multis lacrimis et gemitibus effudit.
Igitur in nomine Domini congressi, incredibilem
hostium stragem fecerunt, ita ut novem nimium
altae congeries cadaverum ibi viderentur,
praeter illos qui per campos et silvas fugitantes occubuerunt.
Heinricus autem in primo impetu congressionis
dissimulato habitu primus inter primos
terga vertens, omnia vexilla sua nostris derelinquens,
usque ad Renum satis accelerato pervenit.
Sed nostri eum longo itinere insecuti, tandem magnam
praedam de hostibus reportaverunt. Ipsius

sane scrinia cum vestimentis regalibus, item nescio
quot capellas episcoporum cum aliis innumerabilibus
nostri acceperunt. In illa igitur congressione
quot milia adversariorum occubuerint,
nondum explorare potuimus. Ex parte autem fidelium
sancti Petri nonnisi quindecim homines mortuos
invenire potuimus, licet diligentissime perquireremus,
et ipsorum quindecim nonnisi tres in
loco certaminis obierunt, nam reliqui aliquot diebus
postea vixerunt. Inter mortuos autem et vulneratos
nonnisi triginta reperire potuimus ex nostris.
Et hoc utique nulli humanae virtuti, set potius divinae
ascribendum est, cum fideles sancti Petri vix
decem milia habuerint, adversarii autem etiam viginti

milia excessisse referantur. Itaque nostri per
Dei misericordiam victoria potiti, in campo certaminis
ea nocte castra metati sunt, et in crastinum
ab obsidionem urbis reversi, absque sanguine eam
ceperunt. Deinde Wirceburgensi episcopo cum magnis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.