PL 148, col. 1392

Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

lucraretur. Nam omnes catholici post mortem domni
apostolici non minus quam antea eidem hereresiarchae
restiterunt, ipsumque de Roma Ravennam
repedare compulerunt. Eo tempore quidam ex
Saxonibus a fidelitate sancti Petri apostatantes, et
a rege eorum Heremanno turpiter declinantes, Ἡυνρυκυμ
regem totiens abjuratum receperunt, existimantes
se nichil deinceps mali ab eo passuros,
set optata pace eo regnante se fruituros; res autem
in contrarium devenit. Nam ipse statim recepta potestate,
pristinam tirannidem in illos exercere non
desiit. Unde et ipsi versa vice turpissime eum fugaverunt,
et de finibus eorum cum multo dedecore
expulerunt. Episcopi autem Saxoniae et quidam ex
principibus cum rege eorum Heremanno in fidelitate

sancti Petri permanserunt, potiusque honores
suos relinquere, quam excommunicatis communicare
delegerunt. Qui tamem postea a Saxonibus ad
proprias sedes revocati sunt, postquam Saxones Ἡυνρυκυμ
inde expulerunt, sicut praediximus.
MLXXXVI.
Heremannus rex nativitatem Domini celebravit in
Saxonia. Hoc tempore multae cedes, praedae et incendia
facta sunt inter fautores Heinrici et fideles
sancti Petri. Propter eandem etiam discordiam nondum
sedes apostolica legitimum pastorem habere
potuit. Heinricus contra Saxones exercitum 6.
Kal. Febr. promovit. Sed Saxones ei cum magna
multitudine obviam venientes, inacte eum repedare
compulerunt. Eo tempore Palatinus comes Heremannus

et Otto Constantiensis exepiscopus ex parte
Heinrici absque aecclesiastica communione heu! miserabiliter
periere. Ex parte autem catholicorum reverentissimus
Anselmus Lucensis aecclesiae episcopus,
jam dudum mundo crucifixus, migravit ad Dominum 14
Kal. Aprilis. Principes Bajoariorum duci suo Welfoni
in pascha ( Apr. 5) reconciliati, a Heinrico discesserunt,
eumque cum eodem duce et reliquis Alemannorum
principibus armata manu Ratisponae invaserunt,
et ne discedere posset, multo tempore eum ibi detinuerunt.
Roubertus dux Normannorum per Calabriam
atque Siciliam post multarum terrarum invasionem,
post multorum pauperum et divitum oppressionem,
cujus avariciae nec Calabria nec Sicilia suffecit, quin

et transmarina regna sibi subjugare contra fas et jus
anhelaverit, viam universae terrae arripuit. His temporibus
fideles sancti Petri principes Suevorum cum
Saxonibus et Bajoariis generale colloquium post festivitatem
apostolorum prope Wirceburc condixerunt
( Jul. ) Quod Heinricus congregata multitudine
scismaticorum interturbare voluit, set Suevis supervenientibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.